라틴어 문장 검색

De ea igitur prius disseram, quae magis in consuetudine est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 29장 7:4)
Purgamentum habeas ad fissuram,sub qua nodus in vite desideratur, qui quasi alliget eam fissuram, nec rimam patiatur ultra procedere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 29장 8:5)
Quare salices viminales atque harundineta vulgaresque silvae, vel consulto consitae castaneis, prius faciendae sunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 30장 2:2)
Aestate deinde prius quam sol oriatur, aut ad vesperum, seminaria conspergi saepius quam rigari debent:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 8:1)
Hoc autem facile contingit, si prius varam feceris, et eam partem, supra quam ramum secaturus es, faeno aut stramentis texeris, ut molliter sine noxa corticis taleae superpositae secentur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 9장 2:2)
At prius quam finem libri faciamus, quoniam fere species surculorum omnes persequimur prioribus libris, de cytiso praecipere nunc parvum ac tempestivum est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 11장 15:4)
Aridum si dabis, parcius praebeto, quoniam vires maiores habet, priusque aqua macerato, et exemptum paleis permisceto.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 12장 4:4)
Ea porro vena, quae in aure videtur esse amplissima, sarmento prius verberatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 14장 3:4)
deinde prius quam ferrum admoveas, duabus angustis ligneis regulis veluti forcipibus apprchendere testium nervos, quos Graeci κρεμαστῆρασ ab eo appellant, quod ex illis genitales partes dependunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 26장 2:3)
Cum sit notissimum etiam in Sacro monte Hispaniae, qui procurrit in occidentem iuxta Oceanum, frequenter equas sine coitu ventrem pertulisse fetumque educasse, qui tamen inutilis est, quod triennio, prius quam adolescat, morte absumitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 27장 7:1)
Propter quod bitumen, et sulfur,et veratrum pici liquidae axungiae-que vetere mixta pari pondere incoquuntur, atque ea compositione curantur, ita ut prius scabies ferro erasa perluatur urina.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 32장 2:3)
Nam nisi prius ea marem cognovit,adsilientem admissarium calcibus proturbat, et iniuria depulsum etiam ceteris equis reddit inimicum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 37장 9:3)
Prius tamen haud dubie probabilius,ut messem vindemia,fructum deinde vineaticum fetura pecoris excipiat, et totius autumni pabulo satiatus agnus ante maestitiam frigorum atque hiemis ieiunium confirmetur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 11:2)
Sed prius quam hoc fiat, exiguum lactis emulgendum est, quod pastores colostrum vocant:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 17:2)
Satisque est mane prius quam grex procedat in pascua;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 19:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION