라틴어 문장 검색

Cum conpositi essent ut simul pugnarent, accessit ad pugnantes pater et ait abdicaturum se, si quis perdiderit.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, Fratres pancratiastae.4)
episcopum fratrem maiorem natu affectuosissime observans, quem diligebat ut filium, cum tamquam patrem veneraretur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Petreio suo salutem 5:1)
sed quia interdum etsi non per foederum veritatem, saltim per indutiarum imaginem quaedam spei nostrae libertatis fenestra resplendet, impense flagito, uti nos, cum maxime potes, affatu paginae frequentis impertias, sciens tibi in animis obsessorum civium illam manere gratiam, quae obliviscatur obsidentis invidiam, vale.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Calminio suo salutem 2:1)
neque enim tibi familiaritas tam parva cum litteris, ut per has ipsas de te aliquid post te superesse non deceat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Fortunali suo salutem. 1:2)
ut leo Massyli cum lux stetit obvia ferri, tunc iras, tunc arma citat;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권65)
quod ea illi condicio est, ut non nisi cum mentitur perseveret et tamdiu vivit quamdiu non probat, siquidem, ubi probavit, cessat esse et quasi officio nuntiandi functa rem tradit, et exinde res tenetur, res nominatur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 7장 9:2)
ut mirer, cum hostiae probantur penes vos a vitiosissimis sacerdotibus, cur1 praecordia potius victimarum quam ipsorum sacrificantium examinentur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 30장 6:1)
Mox ut uirgo haec cum capsella, quam portabat, adpropinquauit atrio domus huius, discessere omnes, qui me premebant, spiritus maligni, et me relicto nusquam conparuerunt.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XI. 2:5)
Cum ergo, ut ad superiora redeamus, multis annis in Scottia uerbum Dei omnibus adnuntians, tumultus inruentium turbarum non facile ferret, relictis omnibus, quae habere uidebatur, ab ipsa quoque insula patria discessit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIX. 3:2)
mare infestum classibus Graecorum erat oraque litoris Antiatis Laurensque tractus et Tiberis ostia, ut praedones maritimi cum terrestribus congressi ancipiti semel proelio decertarint dubiique discesserint in castra Galli, Graeci retro ad naves, victos se an victores putarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 253:1)
adeoque inopia est coactus Hannibal ut, nisi cum fugae specie abeundum timuisset, Galliam repetiturus fuerit nulla relicta spe alendi exercitus in eis locis, si insequentes consules eisdem artibus bellum gererent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 391:1)
data sedulo opera est ne multi ea nocte exirent, ut ipsa paucitas cum ad hostem silentio fallendum aptior, tum ad evadendum per artas semitas ac difficilis esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 242:1)
Tarentinorum legatis pacem petentibus cum libertate ac legibus suis responsum ab senatu est ut redirent, cum Fabius consul Romam venisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 339:1)
quorum adventus hoc tamen momenti fecit ut Scipio, cum quadraginta ferme dies nequiquam omnia experiens obsedisset Uticam, abscederet inde inrito incepto.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 492:1)
quibus conventis cum rursus peterent ut sibi quos vellent ex iis redimendi potestas fieret, iussi nomina edere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 582:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION