라틴어 문장 검색

ibi cum instructi armatique ceteri transitum expectantes starent, uni ex eis - Dinomeni fuit nomen - , quia custos corporis erat partes datae sunt ut, cum adpropinquaret ianuae rex, per causam aliquam in angustiis sustineret ab tergo agmen.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 84:1)
non enim tantum subvehi oppidanis per pacata litora apertosque portus praesidio navium Punicarum poterat quantum frumenti classis ipsa turba navali mixta ex omni genere hominum absumebat, ut arcis praesidium etiam sine invecto, quia pauci erant, ex ante praeparato sustentari posset, Tarentinis classique ne invectum quidem sufficeret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 287:1)
hunc me diem unum oravit ut apud me praehiberem locum, ideo quia uxor rurist.-
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 3, scene 1107)
Antipho ta me di bene ament measque mihi [bene] servassint filias, ut mihi volup est, Pamphilippe, quia vos in patriam domum rediisse video bene gesta re ambos, te et fratrem tuom.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 4, scene 11)
sed non procedit, quia ait 'terribiles visu formae'. et ut non videatur esse contrarium quia Furias paulo post alibi dicit esse:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 2804)
Igitur esse quid est quando est, necesse est, et non esse quod non est quando non est necesse est. Sed non ideo simpliciter dici quia necesse sit. Non enim sic determinata necessarii praedicatio simplicem infert, ut quia videlicet necesse est esse dum est, deo concedi oporteat ut et simpliciter dicatur, quia necesse est esse, hoc est omnino inevitabile quin sit. Ex quo quidem tanti philosophi tanto documento et rationabili, illud supra memoratum, quod de divina providentia objici solet, facile refelli potest.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 34:26)
.. verbenis] insititium esse puto, et quia mutatur constructio et quia agitur de alvo ducenda .... ita ut reprimentia locum hic habere non possint Targa, cui plane assentio;
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).249)
etiamne a contrariis aliqua sinemus trahi, ut lucus, quia umbra opacus parum luceat, et ludus, quia sit longissime a lusu, et ditis, quia minime dives?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 254:1)
incolumem ascanium ideo Venus pro Aenea non petit hoc loco, non quia pro eo non movetur, sed aut quia scit eum celerius esse moriturum, aut quia soli Ascanio debetur imperium, ut cui regnum Italiae Romanaque tellus debentur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 471)
Vnum hoc abs te, L. Quincti, pervelim impetrare - quod tametsi eo volo quia mihi utile est, tamen abs te idcirco quia aequum est, postulo - ut ita tibi multum temporis ad dicendum sumas ut his aliquid ad iudicandum relinquas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 3장 1:1)
quas quidem cum exspectassem iam diu, admiratus sum, ut vidi obsignatam epistulam, brevitatem eius, ut aperui, rursus σύγχυσιν litterularum, quia solent tuae compositissimae et clarissimae esse, ac, ne multa, cognovi ex eo quod ita scripseras te Romam venisse a. d. xii Kal.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 9 2:3)
addam illud etiam, quod iam ego curare non debui, sed tamen fieri non moleste tuli atque etiam, ut ita fieret, pro mea parte adiuvi, ut senati consulto meus inimicus, quia tuus frater erat, sublevaretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 2 12:6)
[adulescens quidam hic est adprime nobilis quin ego nunc quia sum onusta mea ex sententia quiaque adeo me complevi flore Liberi, magis libera uti lingua conlibitum est mihi, tacere nequeo misera quod tacito usus est.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 1, scene 25)
Ideo ergo simulachris eorum iunguntur figurae draconum, quia praestant ut humana corpora velut infirmitatis pelle deposita ad pristinum revirescant vigorem, ut revirescunt dracones per annos singulos pelle senectutis exuta:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XX. 2:1)
aut quia omnia monosyllaba ad artem non pertinent et his licenter uti possumus, aut certe quia omne μόριον, id est particula, quae sui substantiam non habet, membrum putatur superioris orationis:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 913)

SEARCH

MENU NAVIGATION