라틴어 문장 검색

Si quis itaque hoc parum valet, palmulas, pomaque, et similia melius primo cibo assumit.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., II Qualiter se agere debeant qui imbecilles sunt. 9:4)
Et sunt eae perniciosae, si nimis valentibus medicamentis fiunt;
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., III Observationes circa corporum genera, aetates, et tempora anni. 17:6)
cum eo tamen, ne quis, qui valere et senescere volet, hoc quotidianum habeat.- Qui vomere post cibum vult, si ex facili facit, aquam tantum tepidam ante debet assumere;
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., III Observationes circa corporum genera, aetates, et tempora anni. 21:6)
Quod ad aetates vero pertinet, pueri proximique his vere optime valent, et aestate prima tutissimi sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, I Quae anni tempora, quae tempestatum genera, quae partes aetatis, qualia corpora vel tuta vel morbis et qualibus opportuna sint. 17:1)
Ergo si juvenis est, aut si mulier, quae gravida non est, parum valet, male sanguis mittitur:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, X De sanguinis missione per venam - . 2:4)
At firmus puer, et robustus senex, et gravida mulier valens, tuto curatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, X De sanguinis missione per venam - . 3:1)
Interest etiam inter valens corpus, et obesum;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, X De sanguinis missione per venam - . 5:1)
ideoque protinus brachium deligandum, habendumque ita est, donec valens cicatricula sit;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, X De sanguinis missione per venam - . 19:2)
At ubi longi valentesque morbi sine febre sunt, ut comitialis, ut insania, veratro quoque albo utendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XIII De vomitu. 2:4)
Denique, si certa membra perfricantur, multa valentique frictione opus est;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XIV De frictione. 10:1)
Ubi ad cibum ventum est, dari debet is valens, frigidus, siccus, simplex, qui quam minime corrumpi possit, panis tostus, caro assa, vinum austerum, vel certe subausterum;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, VI Quaado potiones febricitantibus dari expediat. 17:2)
Quod, ut sustinere aliquis possit, tamen, etiam febre liberatus, vix refectioni valebit:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XV Curatio quartanae febris. 3:4)
si magis valet, frequens etiam exercitatio;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XVIII De tribus insaniae generibus. 17:8)
Cibus valens esse debet, et glutinosus, maximeque caro:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXI De hydropicis. 12:7)
Si valens est, qui id accipit, et scilla cocta, supra dixi, delingitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXI De hydropicis. 13:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION