라틴어 문장 검색

Caeterum ob difficilem calculum quo resistentia & velocitas per hanc Propositionem inveniendae sunt, visum est Propositionem sequentem subjungere, quae & generalior sit & ad usus Philosophicos abunde satis accurata.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VI. De Motu & resistentia Corporum Funependulorum. 38:1)
habet interim vim propositionis, etiamsi per se non est propositio, eum exposito rerum ordine subiicimus:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 249:1)
Injunxi etiam ut syllogistica ejus complexio duorum terminorum contenta compendio, nullis Aristotelicis figuris obnoxia, trium propositionum ordinatione congrua texeretur, in tantum, ut in singulis propositionibus, [0458C] major extremitas praedicationis fungeretur officio, minor vero subjiciendi legibus teneretur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:26)
Colligitur hoc ex calculo, vel per Propositionem xxxvi Libri primi, vel (quod eodem recedit) per Scholium Propositionis quartae ejusdem Libri, confecto.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 1~10 12:9)
Quocirca nec id, quod vere honestum est, fas est cum utilitatis repugnantia comparari, nec id, quod communiter appellamus honestum, quod colitur ab iis, qui bonos se viros haberi volunt, cum emolumentis umquam est comparandum, tamque id honestum, quod in nostram intellegentiam cadit, tuendum conservandumque nobis est quam illud, quod proprie dicitur vereque est honestum, sapientibus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 21:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION