라틴어 문장 검색

quin etiam Britonis clipeo vehementer alliso per eius lateris carnem sibi viam gladius transeundo peregit, binas etiam plicas loricae confringens, sicque sanguis coepit abundanter vulneris emanare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 8:8)
Sed antequam ad praedictum posset devenire palatium, obstabat antemurale quoddam munitissimum ad palatii nituram adstructum, ad cuius custodiam milites erant duodecim fortissimi deputati, qui neminem ulterius pertransire sinebant, nisi chirothecam demonstraret accipitris vel nisi gladio pugnando vellet assumere viam.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 21:7)
"Haec quidem via non est tuae vitae salubris sed penitus inductiva doloris.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 21:10)
Deus autem non sic, sed pro bonis promissis atque suavibus optima nobis et suavissima solvit, quin ipse est via, veritas et vita, et ideo non immerito uberiori solutione sua nobis promissa persolvit, et quicunque illius se vult comitatui plena fide committere, nullius hostis patietur insidias sed ad optata loca securus et ad gloriam deducetur aeternam.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 18:12)
[Image] Tandem ubi subtrahitur velamen, lumina passim Angustos penetrant aditus, qua plurima visum Fila secant, ne, cum vacuo datur ore fenestra, Pervia fraus pateat:
(JOSEPHUS ADDISON, MACHINAE GESTICULANTES (ANGLICE A PUPPET-SHOW) 2:2)
Mox ubi funduntur late agmina crebra minorem Sparsa per orbiculum, stipantque frequentia metam, Atque negant faciles aditus;
(JOSEPHUS ADDISON, SPHAERISTERIUM 3:4)
Hostis at haerentem orbiculo detrudere sphaeram Certat, luminibusque viam signantibus omnes
(JOSEPHUS ADDISON, SPHAERISTERIUM 5:4)
Si vero incursus faciles, aditumque patentem
(JOSEPHUS ADDISON, SPHAERISTERIUM 6:6)
"Fiat Dan coluber in uia, cerastes in semita".
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 1:18)
Sicut enim serpens in uia sedebit et in semita erit, ut eos, qui per semitas iusticiae ambulant, feriat et ueneno sue malicie occidat.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 1:19)
cum tu ipse viam utrisque aperueris, lumen que illud splendidissimum, in ipsa inquisitionis nostrae ianua accenderis, quod nos non sinat errare per devia, sed certo tramite ad certum finem propositae quaestionis perducat.
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 1:5)
per quorum aditus usque ad ipsam mentem pulchrorum corporum, vel rerum voluptuosarum infertur imago, quibus ad libitum frui putat esse beatum, sed sine socio frui minus aestimat esse iucundum.
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 3:45)
popule meus, qui beatum te dicunt, ipsi te decipiunt, et viam gressuum tuorum dissipant.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 1:54)
Sic homo sicque Deus fiet, sic factus uterque Quod neuter mediaque uia tutissimus ibit, In quo nostra manus et munera nostra loquantur.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 26:8)
Restat in ambiguo nec certa luce patescit Que nostrum, quibus auxiliis, quo calle uiarum In superas deuecta domos, donetur honore Legati, que uota Deo presentet et, instans Imbre precum, precibus diuinas compluat aures.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 8:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION