라틴어 문장 검색

Etsi hominum numero, disciplina militari, et apparatu bellico, hostibus longe dispar erat, nullam, tamen, victoriam reportandi occasionem hostibus dedit;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.89)
Praeliis e multis, quibus interfuit, victor, aut, saltem, incommodo parvo accepto, ut plurimum, discessit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.93)
Hominum omnium, quos terra Columbi unquam aspexit, aut fortasse unquam aspiciet, proculdubio aptissimus fuit, qui exercitibus Americanis praeesset, eosque ad victoriam duceret, et libertatem Americanam stabiliret.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.205)
sed postquam uictor uiolens discessit ab hoste,non equitem dorso, non frenum depulit ore.
(호라티우스의 첫번째 편지, 1018)
aduersarius est frater, lacus Hadria, donecalterutrum uelox Victoria fronde coronet.
(호라티우스의 첫번째 편지, 1829)
Graecia capta ferum uictorem cepit et artesintulit agresti Latio;
(호라티우스의 두번째 편지, 167)
ego, ut contendere durumcum victore, sequor.
(호라티우스의 풍자, 1권, 09장44)
Veniet postea dies, quo victor revertaris in patriam, quo Hierosolymam caelestem vir fortis coronatus incedas.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 3:1)
et concupiscit spiritus adversus carnem et caro adversus spiritum, nulla est certa victoria.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 4:3)
"Re vera solent certare ieiuniis et rem secreti victoriae faciunt."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:73)
"Nonne melius est brevi tempore dimicare, ferre vallum, arma, cibaria, lassescere sub lorica et postea gaudere victorem, quam inpatientia unius horae servire perpetuo?"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:200)
palmas victoriae sublevantes consono ore cantabunt:
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 27:21)
Omnes capti steterunt ante ora victorum et, quod potentissimis quondam miserrimum est, prius ignominia servitutis quam hostili mucrone confossi sunt.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 15:11)
Romanus exercitus, victor orbis et dominus, ab his vincitur, hos pavet, horum ferretur aspectu, qui ingredi non valent, qui, si terram tetigerint, se mortuos arbitrantur, et non intellegimus prophetarum voces:
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 17:15)
Haec dicimus, ut prima te, fili Rustice, fronte doceamus magna coepisse, excelsa sectari et adulescentiae, immo pubertatis, incentiva calcantem perfectae quidem aetatis gradum scandere, sed lubricum iter est, per quod ingrederis, nec tantam sequi gloriam post victoriam, quantam ignominiam post ruinam.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 1:18)

SEARCH

MENU NAVIGATION