라틴어 문장 검색

"si taedet inanes aeternum servare domos turpemque iuventae flore situm et longis steriles in luctibus annos, inveni, promitto, viam - nec numina desunt - qua renovanda Venus:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권51)
"- ferat impius ignis, si vilem, tanti premerent cum pectora luctus, in famulam ius esse ratus dominoque ducique, sed videt haec, videt ille deum regnator, et ausis sera quidem, manet ira tamen."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권261)
opus admirabile semper oderat atque oculos flectebat ab omine mater, arma etiam et veterum exuvias circumdat avorum gloria mixta malis adflictaeque ambitus aulae, ceu grande exsequiis onus atque immensa ferantur membra rogo, sed cassa tamen sterilisque dolentes fama iuvat, parvique augescunt funere manes, inde ingens lacrimis honor et miseranda voluptas, muneraque in cineres annis graviora feruntur - namque illi et pharetras brevioraque tela dicarat festinus voti pater insontesque sagittas;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권20)
Tantalus inde parens, non qui fallentibus undis imminet aut refugae sterilem rapit aera silvae, sed pius et magni vehitur conviva Tonantis.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권102)
ipse habitu niveus, nivei dant colla iugales, concolor est albis et cassis et infula cristis, quin et Thessalicis felix Admetus ab oris vix steriles compescit equas;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권123)
hic steriles delubra notat Mavortia silvas - horrescitque tuens - , ubi mille furoribus illi cingitur averso domus immansueta sub Haemo.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권14)
nunc auro phaleras auroque sagittas cingulaque et manicas, ne coniuge vilior iret, presserat et mixtum cono crispaverat aurum, talibus heu!
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권244)
"an hi retinent manes, et vilior ille qui superest?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권86)
"an vilis et illis gratia?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권196)
peplum etiam dono, cuius mirabile textum nulla manu sterilis nec dissociata marito versarat, calathis castae velamina divae haud spernenda ferunt, variis ubi plurima floret purpura picta modis mixtoque incenditur auro.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권27)
"lustralemne feris ego te, puer inclyte, Thebis devotumque caput vilis ceu mater alebam?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권356)
At non plebeio fumare Menoecea busto rex genitor Thebaeque sinunt, nec robora vilem struxerunt de more rogum;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권23)
Aut necesse est ipsum te vilem habeas aut pecuniam.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, A46)
Vile nil decet sonare in maximorum laudibus.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, U9)
Alii, quos retro ante hoc nomen vagos, viles, improbos noverant, ex ipso denotant quod laudant.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 3장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION