라틴어 문장 검색

At hoc ipsum scribe, nihil esse quod scribas, vel solum illud unde incipere priores solebant:
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 11 1:3)
Perveneram in proximum, cum mihi ab eadem Hispulla Iulius Atticus nuntiat nihil iam ne me quidem impetraturum:
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 12 10:2)
Pater Minicius Macrinus, equestris ordinis princeps, quia nihil altius volvit;
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 14 5:1)
In summa nihil erit in domo tota, quod non tibi tamquam in tua placeat.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 14 6:5)
Audivi causas agentem acriter et ardenter, nec minus polite et ornate, sive meditata sive subita proferret.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 16 2:1)
Frequens mihi disputatio est cum quodam docto homine et perito, cui nihil aeque in causis agendis ut brevitas placet.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 20 1:1)
Vides ut statuas signa picturas, hominum denique multorumque animalium formas, arborum etiam, si modo sint decorae, nihil magis quam amplitudo commendet.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 20 5:1)
Neque enim minus imperspicua incerta fallacia sunt iudicum ingenia quam tempestatum terrarumque.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 20 17:1)
Nihil est enim illo gravius sanctius doctius, ut mihi non unus homo sed litterae ipsae omnesque bonae artes in uno homine summum periculum adire videantur.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 22 1:3)
Nihil est quod discere velis quod ille docere non possit;
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 22 2:3)
Ornat haec magnitudo animi, quae nihil ad ostentationem, omnia ad conscientiam refert recteque facti non ex populi sermone mercedem, sed ex facto petit.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 22 5:1)
Erit confusioni meae non mediocre solacium, si tu nihil quereris.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 22 12:3)
Hunc dum sequitur colligitque, per leve et lubricum pavimentum fallente vestigio cecidit coxamque fregit, quae parum apte collocata reluctante aetate male coiit.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 1 5:2)
sed ego, tamquam non minus iusta quam magna sit, graviter irascor, quod a te tam diu litterae nullae.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 2 1:4)
quo genere hominum nihil aut sincerius aut simplicius aut melius.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 3 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION