라틴어 문장 검색

ceterum cum propter difficilem urbis situm nec oppugnandi satis certa ratio iniretur et aut tempore longinqua aut praeceps periculo victoria esset, soranus transfuga clam ex oppido profectus, cum ad vigiles Romanos penetrasset, duci se extemplo ad consules iubet deductusque traditurum urbem promittit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 338:1)
transfugae agrestes et captivi quidam, pars forte, pars consilio oblati, congruentia ad consulem adferentes - quae et vera erant - pecoris vim ingentem in saltum avium compulsam esse, perpulerunt ut praedatum eo expeditae ducerentur legiones.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 438:1)
haec ubi Patavium sunt nuntiata - semper autem eos in armis accolae Galli habebant - in duas partes iuventutem dividunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 20:1)
per quos satis comperta re trecenti armati transfuga duce in urbem ingressi nocte portam quae proxima erat cepere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 121:1)
sed eos talia molientis Gallorum ingens exercitus finis ingressus paulisper a proposito avertit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 123:2)
pecunia deinde, qua multum poterant, freti, socios ex hostibus facere Gallos conantur ut eo adiuncto exercitu cum Romanis bellarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 124:1)
habere accolas Gallos, inter ferrum et arma natos, feroces cum suopte ingenio tum adversus Romanum populum, quem captum a se auroque redemptum, haud vana iactantes, memorent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 209:3)
ceterum antequam consules in Etruriam pervenirent, Senones Galli multitudine ingenti ad Clusium venerunt legionem Romanam castraque oppugnaturi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 366:2)
deletam quoque ibi legionem, ita ut nuntius non superesset, quidam auctores sunt, nec ante ad consules, qui iam haud procul a Clusio aberant, famam eius cladis perlatam quam in conspectu fuere Gallorum equites, pectoribus equorum suspensa gestantes capita et lanceis infixa ovantesque moris sui carmine.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 369:1)
similius vero est a Gallo hoste quam Umbro eam cladem acceptam, quod cum saepe alias tum eo anno Gallici tumultus praecipuus terror civitatem tenuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 372:1)
Samniti Gallisque delegata pugna;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 378:3)
haec consilia turbarunt transfugae Clusini tres clam nocte ad Fabium consulem transgressi, qui editis hostium consiliis dimissi cum donis, ut subinde ut quaeque res nova decreta esset exploratam perferrent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 379:1)
inde diversae ferae, cerva ad Gallos, lupus ad Romanos cursum deflexit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 383:2)
cervam Galli confixere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 384:1)
dextro cornu Galli, sinistro Samnites constiterunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 385:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION