라틴어 문장 검색

qui sunt editi, ne scientia tantarum rerum scriptoribus deesset, adeoque probantur omnium iudicio ut praerepta, non praebita, facultas scriptoribus videatur.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 1장5)
Quid Virgilio contulerit Homerus, hinc maxime liquet quod, ubi rerum necessitas exegit a Marone dispositionem inchoandi belli, quam non habuit Homerus (quippe qui Achillis iram exordium sibi fecerit, quae decimo demum belli anno contigit), laboravit ad rei novae partum.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 1:1)
quia, cum tria haec ex aequo inpossibilia putentur, vel Iovi fulmen vel Herculi clavam vel versum Homero subtrahere, quod, etsi fieri posset, alium tamen nullum deceret vel fulmen praeter Iovem iacere, vel certare praeter Herculem robore, vel canere quod cecinit Homerus:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, III. 16:3)
Unde Aristarchus grammaticae rei dumis excellens, et Herodianus artium minutissimus sciscitator, et Saccas Ammonius Plotini magister, aliique plurimi scriptores multorum in litteris nobilium studiorum, inter quos Chalcenterus eminuit Didymus, multiplicis scientiae copia memorabilis, qui in illis sex libris, ubi non numquam imperfecte Tullium reprehendit, sillographos imitatus, scriptores maledicos, iudicio doctarum aurium incusatur, ut immania frementem leonem trepidulis vocibus canis catulus longius circumlatrans.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 16장 16:1)
quin potius scrutare Dei signacula in ipso fonte vetustatis, percurre scrinia primi scriptoris, quem non bardus pater aut avus augur, fabula nec veteris famae, nec garrula nutrix, nec sago clangore loquax et stridula cornix rem docuere Dei, sed coram proditus ipse, ipse Deus trepidum mortalem mitis amico inbuit adloquio seque ac sua summa retexit, nimirum meminit scriptor doctissimus illo orbis principio non solum nec sine Christo informasse Patrem facturae plasma novellae.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 392)

SEARCH

MENU NAVIGATION