라틴어 문장 검색

credo edepol ego illic inesse argenti et auri largiter.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 4, scene 4327)
Ecquid meministi, in vidulo qui periit quid ibi infuerit?
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 5, scene 246)
Nummi octingenti aurei in marsuppio infuerunt, praeterea centum minaria Philippa in pasceolo sorsus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 5, scene 254)
Talentum argenti commodum magnum inerat in crumina, praeterea sinus, cantharus, epichysis, gaulus, cyathus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 5, scene 262)
omnia, ut quidquid infuit, ita salva sistentur tibi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 5, scene 38)
Omnia insunt salva;
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 5, scene 317)
G. Quid istic inest?
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 2, scene 154)
quid ego nunc agam, nisi uti sarcinam constringam et clupeum ad dorsum accommodem, fulmentas iubeam suppingi soccis?
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 3, scene 2119)
Cum in omnibus enim rebus, tum maxime etiam in architectura haec duo insunt:
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 1장8)
de artis vero potestate quaeque insunt in ea ratiocinationes polliceor, uti spero, his voluminibus non modo aedificantibus sed etiam omnibus sapientibus cum maxima auctoritate me sine dubio praestaturum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 1장78)
namque nulla materiarum genera neque corpora neque res sine principiorum coetu nasci neque subici intellectui possunt, neque aliter natura rerum praeceptis physicorum veras patitur habere explicationes, nisi causae, quae insunt in his rebus quemadmodum et quid ita sint, subtilibus rationibus habeant demonstrationes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 1장36)
Omnibus locis et regionibus non eadem genera terrae nec lapides nascuntur, sed nonnulla sunt terrena, alia sabulosa itemque glareosa, aliis locis harenosa, non minus materia, et omnino dissimili disparique genere in regionum varietatibus qualitates insunt in terra.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 6장15)
igitur cum et umor et terrenum in his minus inest, tum etiam ignis, tactu et vi vaporis ex his aere fugato, penitus insequens interveniorum vacuitates occupans fervescit et efficit a suis ardentia corporibus similia.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 7장12)
ita qui inest in his inutilis liquor effluens per torulum non patietur emori in eo saniem nec corrumpi materiae aequalitatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 9장10)
sed ea, quod habet in se plus caloris, procreat et alit cariem ab eaque vitiatur, etiamque ideo celeriter accenditur, quod quae inest in eo corpore aeris raritas, ut est patens, accipit ignem et ita vehementem ex se mittit flammam.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 9장20)

SEARCH

MENU NAVIGATION