라틴어 문장 검색

Tunc medio diei tertium ante Idus Octobris, foribus palatii repente diductis, comitante Burro Nero egreditur ad cohortem, quae more militiae excubiis adest.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 69장1)
accepitque eos centurio Insteius ab Vmmidio missus, forte prior ea de causa adito rege.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 9장3)
nemo solari, nemo adire praeter paucas feminas, amore an odio incertas.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 19장3)
nec accusatores adesse, sed vocem unius ex inimica domo adferri:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 20장8)
aderant et ex libertis arbitri sermonis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 21장3)
' commotis qui aderant ultroque spiritus eius mitigantibus, conloquium filii exposcit, ubi nihil pro innocentia, quasi diffideret, nec de beneficiis, quasi exprobraret, disseruit, sed ultionem in delatores et praemia amicis obtinuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 21장14)
ipse cultu levi, capite intecto, in agmine, in laboribus frequens adesse, laudem strenuis, solacium invalidis, exemplum omnibus ostendere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 35장9)
mille equitum praesidium Tiridates adfore sibi dicebat:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 38장2)
aderatque iis clarus per illas gentis et nobis quoque fidus nomine Boiocalus, vinctum se rebellione Cherusca iussu Arminii referens, mox Tiberio, Germanico ducibus stipendia meruisse, et quinquaginta annorum obsequio id quoque adiungere quod gentem suam dicioni nostrae subiceret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 55장2)
At Neroni nuntios patrati facinoris opperienti adfertur evasisse ictu levi sauciam et hactenus adito discrimine ne auctor dubitaretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 7장1)
tum pavore exanimis et iam iamque adfore obtestans vindictae properam, sive servitia armaret vel militem accenderet, sive ad senatum et populum pervaderet, naufragium et vulnus et interfectos amicos obiciendo:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 7장2)
amici dehinc adire templa et coepto exemplo proxima Campaniae municipia victimis et legationibus laetitiam testari:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 10장4)
hinc superbus ac publici servitii victor Capitolium adiit, grates exolvit seque in omnis libidines effudit quas male coercitas qualiscumque matris reverentia tardaverat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 13장6)
et feminae in furorem turbatae adesse exitium canebant, externosque fremitus in curia eorum auditos;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 32장2)
adesse tamen deos iustae vindictae:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 35장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION