라틴어 문장 검색

Quidam omnia ulcera, de quibus adhuc dictum est, Lycio ex uino curant.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 8:1)
Nam maiores sinus latius interdum etiam duabus aut tribus lineis incidendi sunt, dandaque opera, ut imus sinus exitum habeat, ne quis umor intus subsidat, qui proxima et adhuc sana erodendo sinuet.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 2장 5:4)
Si uero adhuc ea sui coloris sunt, cum magna festinatione succurrendum est:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 16장 2:1)
Superius autem umeri caput rotundius quam cetera ossa, de quibus adhuc dixi, paruo excessu uertici lati scapularum ossis inseritur, ac maiore parte extra situm neruis deligatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 19:1)
Ab uno uero et uicensimo die, quo utique os esse debet glutinatum, id agendum cibis uberioribus est, ut corpus quam plenissimum fiat, quo melius os uestiat, quod illo loco tenerum adhuc iniuriae sub tenui cute expositum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 9장 2:2)
Intendere autem digitum uel aliud quodque membrum, si adhuc tenerum est, etiam unus homo potest, cum alteram partem dextra, alteram sinistra prendit:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 4:1)
Si breuius adhuc membrum est et ossa loco suo non sunt, eo paxillus tenuis quam leuissimi generis inter ea demitti debet sic, ut capite paululum supra ulcus emineat;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 31:2)
Et inter haec medicus pertractans ossa, ut adhuc tenero callo, manibus ea diducit, compellitque id, quod eminet, in suam sedem;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 34:6)
Igitur si in alam umerus excidit, et uel puerile adhuc est corpus uel molle, certe inbecillius neruis intentum est, satis est conlocare id in sedili;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 15장 2:1)
Reposito osse, nihil aliud [noui] curatio requirit, quam ut diutius is in lecto detineatur, ne, si motum adhuc neruis laxioribus femur fuerit, rursus erumpat.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 20장 8:3)
Tune temporis affirmare ausus sum, etiam post laborem a Targa exantlatum, immo post curas renovatas, quas idem vir in novissima sua editione) Celsi anno 1810 4to Veronae edita publici juris fecit, multa adhuc emendanda superesse;
(켈수스, De Medicina introduction, Praefatio.13)
) satis manifeste indicat adhuc expectandam esse alius luxandi rationis enarrationem.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).1981)
Qui, quoniam adhuc rudem et vulgarem hanc scientiam paulo subtilius excoluit, in Deorum numerum receptus est.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 2:4)
Saepe vero etiam nova incidere genera morborum, in quibus nihil adhuc usus ostenderit, et ideo necessarium sit animadvertere, unde ea coeperint;
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 17:4)
Si quid tamen sit, quod adhuc spirante homine conspectui subjiciatur, id saepe casum offerre curantibus.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 43:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION