라틴어 문장 검색

et confirmat id ad praesens negotium pertinere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 2612)
misit autem pro 'inmisit'. et pulcherrima perpetuum est epitheton, nec ad negotium pertinens.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 5542)
nam in Aeneide grandiloquum habet, in georgicis medium, in bucolicis humilem pro qualitate negotiorum et perso- narum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, poem pr, commline 113)
sed ex re rustica sunt omnia negotia, comparationes et si qua sunt alia.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, poem pr, commline 151)
tityre dum redeo b. e. v. p. c. Theocriti sunt versus, verbum ad verbum translati, sed tamen Vergilii negotium conti- nentes:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA NONA., commline 231)
quapropter et pontifices sacrificaturi praemittere calatores suos solent, ut, sicubi viderint opifices adsidentes opus suum, prohibeant, ne pro negotio suo et ipsorum oculos et caerimonias deum attaminent:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2683)
alii hoc secundum augurale ius dictum tradunt, quod etiam in bello observetur, ne novum negotium incipiatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 27010)
ergo 'rivos deducere' non est novum negotium, et potest hoc ad illud referri "quique paludis collectum umorem bibula deducit harena". sane quae feriae a quo genere hominum vel quibus diebus observentur, vel quae festis diebus fieri per- missa sint, siquis scire desiderat, libros pontificales legat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 27011)
(ubi re- ponebantur) negotia publica et rationes populi, quae in tabulis scribun- tur, unde tabularia dicta.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 5025)
Nam negotii et visendi mei gratia Romam contenderat, relicta domo, coniuge, liberis, et - quod est in liberis amabilius - adhuc annis innocentibus et adhuc dimidiata verba temptantibus, loquellam ipso offensantis linguae fragmine dulciorem.
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 2장 1:1)
"Proinde, si mihi quasi novus aliqui et quasi ignarus partis utriusque considas, nullum negotium est patefacere, omnia in rebus humanis dubia, incerta, suspensa magisque omnia verisimilia quam vera:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 5장 1:3)
"Nos proinde solliciti, quod utrimque omni negotio disseratur et ex altera parte plerumque obscura sit veritas, ex altero latere mira subtilitas quae nonnumquam ubertate dicendi fidem confessae probationis imitetur, diligenter quantum potest singula ponderemus, ut argutias quidem laudare, ea vero quae recta sunt, eligere, probare, suscipere possimus."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 14장 2:12)
"Eos spiritus daemonas esse poetae sciunt, philosophi disserunt, Socrates novit, qui ad nutum et arbitrium adsidentis sibi daemonis vel declinabat negotia vel petebat."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 26장 1:20)
"Eorum magorum et eloquio et negotio primus Hostanes et verum deum merita maiestate prosequitur et angelos, id est ministros et nuntios, dei sedem tueri eiusque venerationi novit adsistere, ut et nutu ipso et vultu domini territi contremescant."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 26장 1:23)
"Nec tamen mirum, cum omnium fama, quae semper insparsis mendaciis alitur, ostensa veritate consumitur, sit et negotium daemonum;"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 28장 1:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION