라틴어 문장 검색

Totiens admoneam necesse est non loqui me de sapientibus, quos, quidquid oportet, et iuvat, qui animum in potestate habent et legem sibi, quam volunt, dicunt, quam dixerunt, servant, sed de imperfectis hominibus honestam viam sequi volentibus, quorum adfectus saepe contumaciter parent.
(세네카, 행복론, Liber II 79:1)
aliquando ad referendam gratiam converti ex aliqua causa possunt, si illos pudor admonuerit, si subita honestae rei cupiditas, qualis solet ad tempus etiam in malis pectoribus exsurgere, si invitaverit facilis occasio ;
(세네카, 행복론, Liber III 5:2)
non enim exigo, sed repeto, et ne repeto quidem, sed admoneo.
(세네카, 행복론, Liber V 129:3)
Si quis tam ingratus est, ut illi non sit satis admoneri, eum transibo nec dignum iudicabo, qui gratus esse cogatur.
(세네카, 행복론, Liber V 129:5)
" Admonebo ergo non amare, non palam, sine convicio, sic, ut se redisse in memoriam, non reduci putet.
(세네카, 행복론, Liber V 138:4)
Deos, quorum notitiam nulla res effugit, rogamus, et illos vota non exorant, sed admonent.
(세네카, 행복론, Liber V 147:1)
" Neminem poposcit, omnes admonuit.
(세네카, 행복론, Liber VII 121:3)
Supervacuum est commemorare plures, qui eum aliis felicissimi viderentur, ipsi in se verum testi- monium dixerunt perosi omnem actum annorum suorum ;
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 30:1)
nihil tumultuabitur, nihil admonebit velocitatis suae.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 47:3)
Iam vero cum illos aliqua imbecillitas mortalitatis admonuit, quemadmodum paventes moriuntur, non tamquam exeant de vita, sed tamquam extrahantur.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 62:6)
Ne illos quidem inter otiosos numeraverim,qui sella se et lectica huc et illuc ferunt et ad gestationum suarum, quasi deserere illas non liceat, horas occurrunt, quos quando lavari debeant, quando natare, quando cenare, alius admonet ;
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 69:1)
Hoc quam verum sit, admonere te exemplo domestico volo.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 51:1)
Quod bonorum parentium, qui obiurgare liberos non numquam blande, non numquam minaciter solent, aliquando admonere etiam verberibus.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 86:2)
Supervacuum est hoc loco admonere, ne facile credat, ut verum excutiat, ut innocentiae faveat et, ut appareat, non minorem agi rem periclitantis quam iudicis sciat;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 123:1)
Aliquem verbis tantum admonebit, poena non adficiet aetatem eius emendabilem intuens;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 31:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION