라틴어 문장 검색

At illis admoturus erat fatum ipse qui flebat perditurusque alios in mari, alios in terra, alios proelio, alios fuga et intra exiguum tempus consumpturus illos, quibus centesimum annum timebat.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 103:1)
Quamvis enim recte factorum verus fructus sit fecisse nec ullum virtutum pretium dignum illis extra ipsas sit, iuvat inspicere et circumire bonam conscientiam, tum immittere oculos in hanc immensam multitudinem discordem, seditiosam, impotentem, in perniciem alienam suamque pariter exultaturam si hoc iugum fregerit, et ita loqui secum:
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 2:2)
Temperatus enim timor cohibet animos, adsiduus vero et acer et extrema admovens in audaciam iacentes excitat et omnia experiri suadet.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 76:4)
E contrario is, cui curae sunt universa, qui alia magis, alia minus tuetur, nullam non rei publicae partem tamquam sui nutrit, inclinatus ad mitiora, etiam si ex usu est animadvertere, ostendens quam invitus aspero remedio manus admoveat,
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 82:1)
Omnis itaque luctus illi suos, omnia lugubria admovebo ;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 8:4)
Graeci se in Galbam immiserunt, in Graeciam Galli;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 37:5)
nam cogitatio eius circa omne caelum it, in omne praeteritum futurumque tempus immittitur.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 81:2)
Alios ignibus peruret vel in poenam admotis vel in remedium;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 57:3)
Et illum fortem virum dicam, quem bella non subigunt nec admota vis hostilis exterret, non cui pingue otium est inter desides populos.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 13:3)
quid, si tibi libuerit relictis in quos ira viritim exarsit aspicere caesas gladio contiones et plebem immisso milite contrucidatam et in perniciem promiscuam totos populos capitis damnatos tamquam aut curam nostram deserentibus aut auctoritatem contemnentibus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 12:2)
Errantem per agros ignorantia viae melius est ad rectum iter admovere quam expellere.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 86:3)
Omne poenae genus remedi loco admoveo.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 92:9)
Quid mirum, si hoc maxime spectaculo caperis innatus sanguini et ab infante caedibus admotus ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 27:4)
Mures formicaeque, si manum admoveris, ora convertunt;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 186:4)
Quis se regere potuit immissum ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 39:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION