라틴어 문장 검색

alia maxime plebis turba, quam nec capere tam exiguus collis nec alere in tanta inopia frumenti poterat, ex urbe effusa velut agmine iam uno petiit Ianiculum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 442:1)
ne mutas quidem bestias minus alere ac fovere si quid ex progenie sua parum prosperum sit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 38:2)
aluistis ergo hoc incendium quo nunc ardetis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 93:2)
Alpes quidem habitari coli gignere atque alere animantes;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 302:3)
castellum inde quod caput eius regionis erat viculosque circumiectos capit et captivo cibo ac pecoribus per triduum exercitum aluit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 345:1)
ob eam iram, simul ut praeda militem aleret, duo milia peditum et mille equites, Numidas plerosque, mixtos quosdam et Gallos, populari omnem deinceps agrum usque ad Padi ripas iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 550:1)
hanc insitam ingenio eius temeritatem fortuna prospero civilibus bellicisque rebus successu aluerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 38:2)
adeoque inopia est coactus Hannibal ut, nisi cum fugae specie abeundum timuisset, Galliam repetiturus fuerit nulla relicta spe alendi exercitus in eis locis, si insequentes consules eisdem artibus bellum gererent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 391:1)
Siciliam ac Sardiniam, quae ante bellum vectigales fuissent, vix praesides provinciarum exercitus alere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 647:1)
quemadmodum conducta omnia magno animo sunt, sic summa fide praebita, nec quicquam parcius militibus quam si ex opulento aerario, ut quondam, alerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 657:1)
namque Marcellus initio veris incertus utrum Agrigentum ad Himilconem et Hippocraten verteret bellum an obsidione Syracusas premeret, quamquam nec vi capi videbat posse inexpugnabilem terrestri ac maritimo situ urbem nec fame, ut quam prope liberi a Carthagine commeatus alerent,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 341:1)
bona quoque multis adempta, ita ut ne nudo quidem solo reliquiis direptae fortunae alere sese ac suos possent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 433:1)
hic pecunia omnis hostium, sine qua neque illi gerere bellum possunt, quippe qui mercennarios exercitus alant, et quae nobis maximo usui ad conciliandos animos barbarorum erit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 620:1)
sed postquam volneratos ambo consules, Marcellum etiam transfixum lancea prolabentem ex equo moribundum videre, tum et ipsi - perpauci autem supererant - cum Crispino consule duobus iaculis icto et Marcello adolescente saucio et ipso effugerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 411:1)
Scipio ipse gravi morbo implicitus, graviore tamen fama, cum ad id quisque quod audierat insita hominibus libidine alendi de industria rumores adiceret aliquid, provinciam omnem ac maxime longinqua eius turbavit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 353:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION