라틴어 문장 검색

integri cum sauciis, semineces cum expirantibus volvuntur, varia pereuntium forma et omni imagine mortium.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 28장3)
integris quoque rebus a Caecina et primoribus partium iam Vitellium aspernantibus ambitus abnuere perseveravit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 39장5)
adventu demum peditum equitumque pravitas consilii patuit, quia nec vadere per hostis tam parva manu poterat, etiam si fidissima foret, nec integram fidem attulerant;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 41장5)
signa aquilaeque victricium legionum, milites vulneribus aut aetate graves, plerique etiam integri Veronae relicti:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 50장2)
nam cum transgredi Appenninum integro exercitus sui robore et fessos hieme atque inopia hostis adgredi in aperto foret, dum dispergit viris, acerrimum militem et usque in extrema obstina- tum trucidandum capiendumque tradidit, peritissimis centurionum dissentientibus et, si consulerentur, vera dicturis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 56장5)
Vt terrorem Italiae possessa Mevania ac velut renatum ex integro bellum intulerat, ita haud dubium erga Flavianas partis studium tam pavidus Vitellii discessus addidit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 59장1)
aequioribus animis accepti sunt qui ad Antonium venerant, non quia modestior miles, sed duci plus auctoritatis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 80장12)
erat et domi delectus eques, praecipuo nandi studio, arma equosque retinens integris turmis Rhenum perrumpere . . .
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 12장6)
proinde arriperent vacui occupatos, integri fessos.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 17장22)
Pars castrorum in collem leniter exurgens, pars aequo adibatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 23장1)
Eduxerant Batavi turrim duplici tabulato, quam praetoriae portae (is aequissimus locus) propinquantem promoti contra validi asseres et incussae trabes perfregere multa superstantium pernicie.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 30장1)
Titum, antequam digrederetur, multo apud patrem sermone orasse ferunt ne criminantium nuntiis temere accenderetur integrumque se ac placabilem filio praestaret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 52장1)
captam olim a Gallis urbem, sed integra Iovis sede mansisse imperium:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 54장6)
sincerus et integer et servitutis oblitus populus aut ex aequo agetis aut aliis imperitabitis.'
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 64장9)
et pars equitum aequioribus iugis circumvecta nobilissimos Belgarum, in quis ducem Valentinum, cepit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 71장14)

SEARCH

MENU NAVIGATION