라틴어 문장 검색

Nam quid prodest totius regionis silentium, si adfectus fremunt ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 56 5:5)
non est hoc timor, sed naturalis adfectio inexpugnabilis rationi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 57 4:4)
ponere tamen illam solemus ad demonstrandam animi hilarem adfectionem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 1:4)
quamvis enim ex honesta causa inperitus homo gaudeat, tamen adfectum eius inpotentem et in diversum statim inclinaturum voluptatem voco, opinione falsi boni motam, inmoderatam et inmodicam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 4:2)
sera indicia adfectus sui quaerunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 63 9:3)
"Quid te," inquis, "delectat tempus inter ista conterere, quae tibi nullum affectum eripiunt, nullam cupiditatem abigunt ?"
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 15:2)
Non est tamen quod existimes ullam aetatem aptiorem esse ad bonam mentem quam quae se multis experimentis, longa ac frequenti rerum paenitentia edomuit, quae ad salutaria mitigatis adfectibus venit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 68 14:3)
Cito rebellat adfectus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 69 3:2)
Quando continget contemnere utramque fortunam, quando continget omnibus oppressis adfectibus et sub arbitrium suum adductis hanc vocem emittere "vici" ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 37:1)
tamen in hoc quoque amplexu tam sancto et moderato satis apparet adfectus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 75 3:4)
Qui omnes iam adfectus ac vitia posuerunt, quae erant complectenda, didicerunt, sed illis adhuc inexperta fiducia est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 75 9:3)
Quidam hoc proficientium genus, de quo locutus sum, ita complectuntur, ut illos dicant iam effugisse morbos animi, adfectus nondum, et adhuc in lubrico stare, quia nemo sit extra periculum malitiae, nisi qui totam eam excussit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 75 10:1)
Quid inter morbos animi intersit et adfectus, saepe iam dixi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 75 11:1)
Adfectus sunt motus animi inprobabiles, subiti et concitati, qui frequentes neglectique fecere morbum, sicut destillatio una nec adhuc in morem adducta tussim facit, adsidua et vetus phthisin.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 75 12:1)
Itaque qui plurimum profecere, extra morbos sunt, adfectus adhuc sentiunt perfecto proximi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 75 12:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION