라틴어 문장 검색

nudus ara sere nudus adeo sereno caelo, ut amictum possis contemnere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2991)
Persius "findit infantes statuas". vestesque rigescunt durantur, ut frangi potius quam scindi posse videantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 3633)
nam, ut Sallustius dicit in historiis, vestes de pellibus renones vocantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 3832)
alibi "saevi spiracula Ditis". fucoque genus est herbae, unde tinguitur vestis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 392)
quid autem stultius quam, cum plurimum copiis facultatibus opibus possint, cetera parare, quae parantur pecunia, equos famulos vestem egregiam vasa pretiosa, amicos non parare, optimam et pulcherrimam vitae, ut ita dicam, supellectilem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 70:1)
licet aliquid etiam de M. Popili ingenio suspicari, qui cum consul esset eodemque tempore sacrificium publicum cum laena faceret, quod erat flamen Carmentalis, plebei contra patres concitatione et seditione nuntiata, ut erat laena amictus ita venit in contionem seditionemque cum auctoritate tum oratione sedavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 14장 4:1)
magis specie tamen et motu atque ipso amictu capiebat homines quam aut dicendi copia aut mediocritate prudentiae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 62장 4:2)
nudi enim sunt, recti et venusti, omni ornatu orationis tamquam veste detracta.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 75장 2:5)
adsint etiam formosi pueri, qui ministrent, respondeat his vestis, argentum, Corinthium, locus ipse, aedificium - hos ergo asotos bene quidem vivere aut beate numquam dixerim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 31:10)
tantus enim cursus verborum fuit et sic evolavit oratio, ut eius vim et incitationem aspexerim, vestigia ingressumque vix viderim, et tamquam in aliquam locupletem ac refertam domum venerim, non explicata veste neque proposito argento neque tabulis et signis propalam conlocatis, sed his omnibus multis magnificisque rebus constructis ac reconditis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 161:2)
Nihil est facilius, quam amictum imitari alicuius aut statum aut motum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 91:1)
nec solum has artis, quibus liberales doctrinae atque ingenuae continerentur, geometriam, musicam, litterarum cognitionem et poetarum atque illa, quae de naturis rerum, quae de hominum moribus, quae de rebus publicis dicerentur, sed anulum, quem haberet, pallium, quo amictus, soccos, quibus indutus esset, [se] sua manu confecisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 127:2)
Nam ut vestis frigoris depellendi causa reperta primo, post adhiberi coepta est ad ornatum etiam corporis et dignitatem, sic verbi translatio instituta est inopiae causa, frequentata delectationis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 155:2)
Qui cum immolaret illo die, quo primum in sella aurea sedit et cum purpurea veste processit, in extis bovis opimi cor non fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 171:2)
qui cum immolaret illo die quo primum in sella aurea sedit et cum purpurea veste processit, in extis bovis opimi cor non fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 171:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION