라틴어 문장 검색

"i mecum patriosque deos arsuraque saltem tecta vide, fratremque - quid aufers lumina?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권244)
illae autem longo cum limite fusi sanguinis ad portas utrimque exstantia ducunt spicula semianimes, gemituque imitante querellas saucia dilectis adclinant pectora muris, templa putes urbemque rapi facibusque nefandis Sidonios ardere lares, sic clamor apertis exoritur muris;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권289)
avertit morti contermina virtus, ardet inexpleto saevi Mavortis amore, et fruitur dextra atque anima flagrante superbit, hicne hominum casus lenire et demere Fatis iura frequens?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권343)
Aspicit has longe iamdudum Asopius Hypseus palantum strages ardetque avertere pugnam, quamquam haud ipse minus curru Tirynthia fundens robora;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권348)
deus ipse vagis succedit habenis, Lernaeum falso simulans Haliacmona vultu, tunc vero ardenti non ulla obsistere temptant signa, ruunt solo terrore, et volnera citra mors trepidis ignava venit, dubiumque tuenti presserit infestos onus impuleritne iugales, sic ubi nubiferum montis latus aut nova ventis solvit hiemps, aut victa situ non pertulit aetas, desilit horrendus campo timor, arva virosque limite non uno longaevaque robora secum praecipitans, tandemque exhaustus turbine fesso aut vallem cavat aut medios intercipit amnes.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권358)
vix magna lavare vulnera et efflantes libet internectere plagas:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권88)
"liceat, precor, ordine belli pugnaees efflare animas et reddere caelo, ne rape tam subitis spirantia corpora bustis, ne propera:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권139)
Dumque ea per Thebas, aliis serpentibus ardens et face mutata bellum integrabat Enyo.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권292)
nec segnius ardens occurrit, niveo quam flammiger ales olori imminet et magna trepidum circumligat umbra.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권306)
sed caede nova iam lubrica tellus armaque seminecesque viri currusque soluti impediunt laevumque femur, quod cuspide fixum regis Echionii, sed dissimulaverat ardens, sive ibi nescierat.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권97)
illic luctantur corpora leto, efflantesque animas retro premit obvius amnis.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권121)
iamdudum hune contra stimulis gravioribus ardet trux Atalantiades - necdum ille quierat - et infit:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권338)
nigrantia circum armenta, omne solo recubat pecus, et nova marcent germina, terrarumque inclinat spiritus herbas, mille intus simulacra dei caelaverat ardens Mulciber:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권40)
exhalant vestes et corpore pigro strata calent, supraque torum niger efflat anhelo ore vapor;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권42)
tales optatis regum in complexibus ambo, par insigne animis, Aetolus et inclytus Arcas, egregias efflant animas letoque fruuntur.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권197)

SEARCH

MENU NAVIGATION