라틴어 문장 검색

quippe fama est Cadmum classe Phoenicum vectum rudibus adhuc Graecorum populis artis eius auctorem fuisse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 14장3)
quod nunc segnius fieri publica circa bonas artes socordia, et quia externae superstitiones valescant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 15장4)
apud maiores virtutis id praemium fuerat, cunctisque civium, si bonis artibus fiderent, licitum petere magistratus;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 22장5)
iam moribus artibus adfinitatibus nostris mixti aurum et opes suas inferant potius quam separati habeant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 24장17)
nec ante omissa cunctatio quam Vitellius suis artibus id perpetrandum sumpsit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 5장4)
datum ab ea fecunditatis experimentum et congruere artes honestas.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 6장3)
despondeturque Octavia, ac super priorem necessitudinem sponsus iam et gener Domitius aequari Britannico studiis matris, arte eorum quis ob accusatam Messalinam ultio ex filio timebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 9장3)
nam militares artes per otium ignotae, industriosque aut ignavos pax in aequo tenet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 12장2)
sed primo tantum inter ipsos certabatur, callidisque Cartimandua artibus fratrem ac propinquos Venutii intercepit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 40장7)
erat Pharasmanis filius nomine Radamistus, decora proceritate, vi corporis insignis et patrias artis edoctus, claraque inter accolas fama.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 44장4)
Claudius triremis quadriremisque et undeviginti hominum milia armavit, cincto ratibus ambitu, ne vaga effugia forent, ac tamen spatium amplexus ad vim remigii, gubernantium artes, impetus navium et proelio solita.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 56장2)
At Claudius saevissima quaeque promere adigebatur eiusdem Agrippinae artibus, quae Statilium Taurum opibus inlustrem hortis eius inhians pervertit accusante Tarquitio Prisco.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 59장1)
mox adventu Aesculapii artem medendi inlatam maximeque inter posteros eius celebrem fuisse, nomina singulorum referens et quibus quisque aetatibus viguissent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 61장3)
deligitur artifex talium vocabulo Locusta, nuper veneficii damnata et diu inter instrumenta regni habita.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 66장5)
iam primum Agrippina, velut dolore victa et solacia conquirens, tenere amplexu Britannicum, veram paterni oris effigiem appellare ac variis artibus demorari ne cubiculo egrederetur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 68장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION