라틴어 문장 검색

Pluribus enim et asperioribus nominibus amphitheatrum consecratur quam Capitolium:
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 12장 3:3)
sed aspera illos inuectione corrigebat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. V. 1:7)
Solebat autem ea maxime loca peragrare, illis praedicare in uiculis, qui in arduis asperisque montibus procul positi aliis horrori erant ad uisendum, et paupertate pariter ac rusticitate sua doctorum arcebant accessum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXV [XXVII]. 1:8)
Asper eram et bene discidium me ferre loquebar, At mihi nunc longe gloria fortis abest.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 51)
Ipsa fame stimulante furens herbasque sepulcris Quaerat et a saevis ossa relicta lupis, Currat et inguinibus nudis ululetque per urbes, Post agat e triviis aspera turba canum.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 528)
Semper, ut inducar, blandos offers mihi voltus, Post tamen es misero tristis et asper, Amor.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 61)
Carior est auro iuvenis, cui levia fulgent Ora nec amplexus aspera barba terit.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 818)
"Divitiis captus siquis violavit amorem, Asperaque est illi difficilisque Venus."
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 912)
Nam modo fulgentem Tyrio subtegmine uestem indueras oriente die duce fertilis anni, splendidior liquidis cum Sol caput extulit undis et fera discordes tenuerunt flamina uenti, curua nec adsuetos egerunt flumina cursus, quin rapidum placidis etiam mare constitit undis, ulla nec aerias uolucris perlabitur auras nec quadrupes densas depascitur aspera siluas, quin largita tuis sunt muta silentia uotis.
(티불루스, Elegiae, 3권, Panegyricus Messallae35)
Sed licet asperiora cadant spolierque relictis, non te deficient nostrae memorare camenae.
(티불루스, Elegiae, 3권, Panegyricus Messallae59)
interdum uouet, interdum, quod langueat illa, dicit in aeternos aspera uerba deos.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 106)
itaque haec indulgentia patrum asperis, postmodum rebus in obsidione ac fame adeo concordem civitatem tenuit ut regium nomen non summi magis quam infimi horrerent, nec quisquam unus malis artibus postea tam popularis esset quam tum bene imperando universus senatus fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 94:1)
fusis Auruncis victor tot intra paucos dies bellis Romanus promissa consulis fidemque senatus exspectabat, cum Appius et insita superbia animo et ut collegae vanam faceret fidem, quam asperrime poterat, ius de creditis pecuniis dicere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 279:1)
alia sententia, asperior in speciem, vim minorem aliquanto habuit, quae patricios coire ad prodendum interregem iubebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 430:1)
nihil placet aspere agi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 543:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION