라틴어 문장 검색

equidem ceteras tempestates et procellas in illis dumtaxat fluctibus contionum semper putavi Miloni esse subeundas, quia semper pro bonis contra improbos senserat, in iudicio vero et in eo consilio in quo ex coniunctis ordinibus amplissimi viri iudicarent numquam existimavi spem ullam esse habituros Milonis inimicos ad eius non modo salutem exstinguendam sed etiam gloriam per talis viros infringendam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 2장 2:2)
qua tempestate Helenam Paris et quae sequuntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 49장 2:2)
etenim si isti callidi rerum aestimatores prata et areas quasdam magno aestimant, quod ei generi possessionum minime quasi noceri potest, quanti est aestimanda virtus, quae nec eripi nec subripi potest, neque naufragio neque incendio amittitur, nec tempestatum nec temporum perturbatione mutatur!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon VI, 2장 5:3)
non enim silice nati sumus, sed est naturale in animis tenerum quiddam atque molle, quod aegritudine quasi tempestate quatiatur, nec absurde Crantor ille, qui in nostra Academia vel in primis fuit nobilis, minime inquit adsentior is qui istam nescio quam indolentiam magno opere laudant, quae nec potest ulla esse nec debet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 12:4)
quamquam hostium repens adventus magis aliquanto conturbat quam expectatus, et maris subita tempestas quam ante provisa terret navigantes vehementius, et eius modi sunt pleraque.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 52:5)
cuius in sinum cum a primis temporibus aetatis nostra voluntas studiumque nos compulisset, his gravissimis casibus in eundem portum, ex quo eramus egressi, magna iactati tempestate confugimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 5:2)
nam ut quaestuosa mercatura, fructuosa aratio dicitur, non si altera semper omni damno, altera omni tempestatis calamitate semper vacat, sed si multo maiore ex parte exstat in utraque felicitas, sic vita non solum si undique referta bonis est, sed si multo maiore et graviore ex parte bona propendent, beata recte dici potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 86:1)
15' austrum versus, & terminus superior erat in [Piscium] 22 gr.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 42:23)
curva autem erat & convexo latere spectabat ad austrum.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 42:34)
in posteriore verò (ex Observationibus Tychonis) declinatio erat graduum 21 in austrum.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 46:44)
Speciem utique habebat trabis splendentis longitudine 23 graduum, ab occidente in austrum vergens, & Horizonti fere parallela.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 53:4)
sed magister, quī prōram in tempestātem vertit, nāvem servāvit.
(옥스포드 라틴 코스 2권, Quīntus ad Graeciam nāvigat34)
omnēs grātiās deīs reddidērunt quod ē tempestāte incolumēs ēvāserant.
(옥스포드 라틴 코스 2권, Quīntus ad Graeciam nāvigat36)
Hic ego securus volgi et quid praeparet auster infelix pecori securus et angulus ille vieini nostro quia pinguior;
(페르시우스, 풍자, satire 68)
belle erit, etiam si omnia hoc anno tempestas dispare pallavit:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 46:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION