라틴어 문장 검색

Si tibi legitimis pactam iunctamque tabellis non es amaturus, ducendi nulla videtur causa, nec est quare cenam et mustacea perdas labente officio crudis donanda, nec illud quod prima pro nocte datur, cum lance beata Dacicus et scripto radiat Germanicus auro.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI100)
Desperanda tibi salva concordia socru, illa docet spoliis nudi gaudere mariti, illa docet missis a corruptore tabellis nil rude nec simplex rescribere, decipit illa custodes aut aere domat;
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI121)
Ne trepida, numquam pathicus tibi derit amicus stantibus et salvis his collibus:
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura IX62)
quid illo cive tulisset natura in terris, quid Roma beatius umquam, si circumducto captivorum agmine et omni bellorum pompa animam exhalasset opimam, cum de Teutonico vellet descendere curru?
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X112)
nostra bibat vernum contracta cuticula solem effugiatque togam, iam nunc in balnea salva fronte licet vadas, quamquam solida hora supersit ad sextam, facere hoc non possis quinque diebus continuis, quia sunt talis quoque taedia vitae magna:
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI63)
qui miratur opes, qui nulla exempla beati;
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV43)
Eam namque vir sanctus et sapiens veram sciebat esse victoriam, quae salva fide et integra dignitate pareretur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM CUM ETRUSCIS FALISCIS VEIENTIBUS FIDENATIBUS 6:1)
Tum evocatis principibus, si salvi esse vellent, ut migrarent finibus imperavit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM TERTIUM 8:1)
Macte fortissimam et meo iudicio beatissimam in ipsis malis civitatem.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM NUMANTINUM 16:1)
dum Antonius vario ingenio aut successorem Caesaris indignatur Octavium aut amore Cleopatrae desciscit in regem *** . Nam aliter salvus esse non potuit, nisi confugisset ad servitutem.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, RES SUB CAESARE AUGUSTO 4:1)
morbus ut indicat et gelidai stringor aquai et lapis oppressus subitis e frugibus asperAE nec, tam contextae cum sint, exire videntur incolumes posse et salvas exsolvere sese omnibus e nervis atque ossibus articulisque, quod si forte putas extrinsecus insinuatam permanare animam nobis per membra solere, tanto quique magis cum corpore fusa peribit;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 17:7)
quid enim inmortalibus atque beatis gratia nostra queat largirier emolumenti, ut nostra quicquam causa gerere adgrediantur?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 5:8)
Quae quidem ego cum audirem, ad eorum mihi vitam qui beati a sapientibus dicerentur accedere videbar:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, II. 13:1)
Ab ea denique petitur ut iecinora et corda quaeque sunt intrinsecus viscera salva conservet:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 32:2)
Augustus, inquam, Caesar adfectavit iocos, salvo tamen maiestatis pudorisque respectu, nec ut caderet in scurram.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION