라틴어 문장 검색

qui ante captas Syracusas aut non desciverant aut redierant in amicitiam, ut socii fideles accepti cultique;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 597:3)
Hannibal urbem Tarenton praeter arcem, in quam praesidium Romanorum fugerat, per Tarentinos iuvenes, qui se noctu venatum ire simulaverant, cepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXV Periocha2)
productus primo satis constanter ignorare se mulierem simulabat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 171:2)
eam praeter arcem vi cepit - et Oeniadas Nasumque Acarnanum captas Aetolis contribuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 348:5)
quibus tantum abesse ut per se non liceat palam Romae crimina edita ab inimicis volgare, ut, ni simularent aliquem sibi timorem absente conlega dicendi de consule esse, ipse eis extemplo daturus senatum fuerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 374:2)
capta alibi decem milia capitum, alibi supra quinque et viginti invenio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 685:2)
ego, cum sponsa tua capta a militibus nostris ad me ducta esset audiremque tibi eam cordi esse, et forma faceret fidem, quia ipse, si frui liceret ludo aetatis,praesertim in recto et legitimo amore, et non res publica animum nostrum occupasset, veniam mihi dari sponsam impensius amanti vellem, tuo, cuius possum, amori faveo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 704:2)
Scipio circumvectus ordines signaque ostendebat hostem, praedamnata spe aequo dimicandi campo captantem tumulos, loci fiducia, non virtutis aut armorum stare in conspectu;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 291:1)
vigilia quarta impedimenta exercitus cuius simulabatur iter proficisci coepere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 396:1)
deinde, si est, consulem peccare arbitror qui de re transacta simulando se referre senatum ludibrio habet, non senatorem qui de quo consulitur suo loco dicit sententiam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 593:1)
si hoc bello, non priore, si nuper et non annis ante quadraginta ista clades accepta foret, qui ego minus in Africam capto quam Scipionibus occisis in Hispaniam traicerem?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 662:2)
eas Coelius frumento misso ad Hannibalem commeatuque onustas, Valerius praedam Etruscam Ligurumque et Montanorum captivos Carthaginem portantes captas tradit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 721:3)
ceterum omnia simulaturos Carthaginienses, duces eos exercitusque exspectantes;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 303:2)
et antea propter vos et pro vobis arma sumpta adversus eum simulabant, nunc vos in pace esse cum Philippo prohibent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 321:1)
capta Phaloria legati a Metropoli et a Cierio dedentes urbes venerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 171:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION