라틴어 문장 검색

At C. Memmius aduocata contione, quamquam regi infesta plebes erat et pars in vincula duci iubebat, pars, nisi socios sceleris sui aperiret, more maiorum de hoste supplicium sumi, dignitati quam irae magis consulens sedare motus et animos eorum mollire, postremo confirmare fidem publicam per sese inviolatam fore.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 33장3)
Sapiens, etiam si contentus est se, tamen habere amicum vult, si nihil aliud, ut exerceat amicitiam, ne tam magna virtus iaceat, non ad hoc, quod dicebat Epicurus in hac ipsa epistula, " ut habeat, qui sibi aegro adsideat, succurrat in vincula coniecto vel inopi," sed ut habeat aliquem, cui ipse aegro adsideat, quem ipse circumventum hostili custodia liberet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 9 8:2)
paravit amicum adversum vincla laturum opem;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 9 8:5)
aliquis carnifici suo superstes fuit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 13 11:7)
Quid mihi gladios et ignes ostendis et turbam carnificum circa te frementem ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 14:1)
Seneca Lucilio suo salutem Quod maximum vinculum est ad bonam mentem, promisisti virum bonum, sacramento rogatus es.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 371)
ergo commune aliquod quaerendum est his omnibus vinculum, quod illa conplectatur et sub se habeat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 9:4)
premente illo urgetur, in vinclis est, nisi accessit philosophia et illum respirare rerum naturae spectaculo iussit et a terrenis ad divina dimisit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 16:4)
Maior sum et ad maiora genitus, quam ut mancipium sim mei corporis, quod equidem non aliter aspicio quam vinclum aliquod libertati meae circumdatum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 21:1)
Non contremescamus iniurias, non vulnera, non vincula, non egestatem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 24:5)
stet illic licet carnifex, stet tortor atque ignis, perseverabit nec quid passurus, sed quid facturus sit, aspiciet, et se honestae rei tamquam bono viro credet;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 21:2)
Utrum invides carnifici tuo an parcis ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 8:8)
sive ferrum appetit sive laqueum sive aliquam potionem venas occupantem, pergat et vincula servitutis abrumpat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 12:4)
si cum illi denuntiata sunt corporis tormenta et quae casu veniunt et quae potentioris iniuria, si vincula et exilia et vanas humanarum formidines mentium securus audit et dicit:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 33:2)
inquit, "mortem, vincla, ignes, alia tela fortunae non timebit ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 26:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION