라틴어 문장 검색

dicitur enim quaedam caro nasci, quam mater lambendo in membra componit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 2472)
ardent altaria fibris quia, ut dicit Plinius Secundus, morbosa caro non coquitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 4902)
caro enim, corrupta morbo, quendam habet muco- rem, qui non potest ablui, quoniam omne possidet corpus;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 5602)
nam sentes has spinas dicimus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 1455)
de iustitia, de fortitudine, de amicitia, de aetate degenda, de philosophia, de capessenda re publica, [de temperantia de fortitudine] hominum non spinas vellentium, ut Stoici, nec ossa nudantium, sed eorum, qui grandia ornate vellent, enucleate minora dicere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 9:2)
quam illorum tristitiam atque asperitatem fugiens Panaetius nec acerbitatem sententiarum nec disserendi spinas probavit fuitque in altero genere mitior, in altero illustrior semperque habuit in ore Platonem, Aristotelem, Xenocratem, Theophrastum, Dicaearchum, ut ipsius scripta declarant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 107:1)
Quarum aliae coriis tectae sunt aliae villis vestitae aliae spinis hirsutae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 121:2)
Quia Chrysippus et Stoici cum de animi perturbationibus disputant, magnam partem in his partiendis et definiendis occupati sunt, illa eorum perexigua oratio est, qua medeantur animis nec eos turbulentos esse patiantur, Peripatetici autem ad placandos animos multa adferunt, spinas partiendi et definiendi praetermittunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 9:6)
Insecuta sunt Cydonia etiam mala spinis confixa, ut echinos efficerent.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 69:16)
Itaque aut fallor, aut fortuna communis coepit redire ad paenitentiam tuam". . . Omnes, qui in testamento meo legata habent, praeter libertos meos hac condicione percipient, quae dedi, si corpus meum in partes conciderint et astante populo comederint . . . Apud quasdam gentes scimus adhuc legem servari, ut a propinquis suis consumantur defuncti, adeo quidem, ut obiurgentur aegri frequenter, quod carnem suam faciant peiorem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 141:3)
hic spinas colligit, ille rosas.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 1:8)
Canis per flumen carnem cum ferret natans, Lympharum in speculo vidit simulacrum suum, Aliamque praedam ab altero ferri putans Eripere voluit;
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Canis per fluvium carnem ferens.2)
Longior fiat licet, Tamen illam citius per lutum et spinas traham, Quam parvam quamvis partem impertiar tibi.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Simius et vulpes: Avarum etiam quod sibi superest non libenter dare.3)
Certe satis constat prope iam desolata templa coepisse celebrari, et sacra sollemnia diu intermissa repeti passimque venire <carnem> victimarum, cuius adhuc rarissimus emptor inveniebatur.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 96 10:1)
nec violae semper nec hiantia lilia florent, et riget amissa spina relicta rosa.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 1:88)

SEARCH

MENU NAVIGATION