라틴어 문장 검색

scilicet indignum, iuvenis carissime, ducis te fieri comitem stantis in orbe deae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 324)
nos fora viderunt pariter, nos porticus omnis, nos via, nos iunctis curva theatra locis, denique tantus amor nobis, carissime, semper, quantus in Aeacide Nestorideque fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 410)
aut meus excusat caros ita candor amicos, utque habeant de me crimina nulla, favet, sint hi contenti venia, iactentque licebit purgari factum me quoque teste suum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 212)
ire iubet Pylades carum periturus Oresten;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 242)
est quoque cunctarum novitas carissima rerum, gratiaque officio, quod mora tardat, abest, cetera certatim de magno scripta triumpho iam pridem populi suspicor ore legi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 426)
hactenus admonitus memori concede poëtae ponat ut in chartis nemina cara suis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 624)
sive fui numquam carus, simulasse fateris:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 310)
consule Pompeio, quo non tibi carior alter, candidus et felix proximus annus erit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 47)
seu genus excutias, equites ab origine prima usque per innumeros inveniemur avos:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 87)
et modo, Caesar, avum, quem virtus addidit astris, sacrarunt aliqua carmina parte tuum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 827)
tangat ut hoc votum caelestia, care Suilli, numina, pro socero paene precare tuo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 840)
ecquos tu silices, ecquod, carissime, ferrum duritiae confers, Albinovane, meae?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 102)
sed me iam, Care, nivali sexta relegatum bruma sub axe videt.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 1325)
tempora sacrata mea sunt velata corona, publicus invito quam favor inposuit, quam grata est igitur Latonae Delia tellus, erranti tutum quae dedit una locum, tam mihi cara Tomis, patria quae sede fugatis tempus ad hoc nobis hospita fida manet, di modo fecissent, placidae spem posset habere pacis, et a gelido longius axe foret.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 1427)
et, qui Iunonem laesisset in Hercule, Carus, Iunonis si iam non gener ille foret, quique dedit Latio carmen regale Severus, et cum subtili Priscus uterque Numa, quique vel imparibus numeris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 164)

SEARCH

MENU NAVIGATION