라틴어 문장 검색

hic ita vixit, ut universis Atheniensibus merito esset carissimus.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 2장 3:2)
hoc specimen prudentiae, quod, cum in eam se civitatem contulisset, quae antiquitate, humanitate doctrinaque praestaret omnes, unus ei fuit carissimus.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 3장 3:2)
quo fiebat ut eius observantia omnibus esset carior, cum eam officio, non timori neque spei tribui viderent.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 6장 5:2)
non solum inimici, qui tum erant potentissimi et plurimi, sed etiam qui adversariis eius se venditabant et in eo laedendo aliquam consecuturos sperabant commoditatem, Antonii familiares insequebantur, uxorem Fulviam omnibus rebus spoliare cupiebant, liberos etiam exstinguere parabant.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 9장 2:3)
sic Atticus in summo timore non solum sibi, sed etiam ei, quem carissimum habebat, praesidio fuit [neque enim suae solum a quoquam auxilium petiit salutis, sed coniuncti], ut appareret nullam seiunctam sibi ab eo velle fortunam.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 10장 5:1)
suam enim existimationem in ea re agi putabat, qua nihil habebat carius.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 15장 2:3)
quamquam eum praecipue dilexit Cicero, ut ne frater quidem ei Quintus carior fuerit aut familiarior.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 16장 2:1)
campum Stellatem maioribus consecratum agrumque Campanum ad subsidia rei publicae uectigalem relictum diuisit extra sortem ad uiginti milibus ciuium, quibus terni pluresue liberi essent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 20장 3:1)
Lucio Lucullo liberius resistenti tantum calumniarum metum iniecit, ut ad genua ultro sibi accideret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 20장 4:2)
Confectis bellis quinquiens triumphauit, post deuictum Scipionem quater eodem mense, sed interiectis diebus, et rursus semel post superatos Pompei liberos.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 37장 1:1)
pyrricham saltauerunt Asiae Bithyniaeque principum liberi.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 39장 1:4)
' admisit ad honores et proscriptorum liberos.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 41장 2:5)
quo tempore, ut Marcus Brutus refert, Octauius etiam quidam ualitudine mentis liberius dicax conuentu maximo, cum Pompeium regem appellasset, ipsum reginam salutauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 49장 2:2)
nam certe Pompeio et a Curionibus patre et filio et a multis exprobratum est, quod cuius causa post tres liberos exegisset uxorem et quem gemens Aegisthum appellare consuesset, eius postea filiam potentiae cupiditate in matrimonium recepisset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 50장 1:3)
plerisque confessus est habuisse se scriptam paratamque legem, quam Caesar ferre iussisset cum ipse abesset, uti uxores liberorum quaerendorum causa quas et quot uellet ducere liceret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 52장 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION