라틴어 문장 검색

parate animos dextras, ne quis in eo quod me viderit facientem, cesset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 425:1)
intentis in apparatum novi belli Romanis ne ab Antiocho quidem cessabatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 494:1)
cum haec Romae agebantur, Chalcide Antiochus, ne cessaret per hibernorum tempus, partim ipse sollicitabat civitatium animos mittendis legatis, partim ultro ad eum veniebant, sicut Epirotae communi gentis consensu et Elei e Peloponneso venerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 51:1)
confestim enim ab Heraclea capta nuntius venit ut oppugnatione absisteret:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 308:2)
parantibus iis antiqua iura foederum ordiri meritaque in populum Romanum absistere iis Flaccus iussit, quae ipsi violassent ac rupissent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 321:1)
ego tamen sorte quadam nutriendae Graeciae datus ne ingratis quidem benefacere absistam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 399:2)
Polyxenidas negabat cessandum et utique prius confligendum quam classis Eumenis et Rhodiae naves coniungerentur Romanis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 480:1)
postquam celeritate navium, utpote levium, suas commeatu onustas eludi frustra tendentes viderunt, tandem abstiterunt tredecim captis navibus cum milite ac remige, decem demersis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 505:1)
Rhodii, quo magis cessatum priore aestate erat, eo maturius aequinoctio verno eundem Pausistratum classis praefectum cum sex et triginta navibus miserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 93:1)
tandem sub noctem vano incepto cum abstitissent, Teum postero die accessere, et in portu qui ab tergo urbis est - Geraesticum ipsi appellant - navibus constitutis praetor ad depopulandum circa urbem agrum emisit milites.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 315:1)
si absistere furore vellent, potestatem iis dari eadem condicione, qua prius C. Livii in fidem venissent, se tradendi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 369:1)
abi, nuntia meis verbis, bello absistat, pacis condicionem nullam recuset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 411:2)
classe ab Epheso profectus cum primum Cretae litus attigit, nuntios circa civitates misit ut armis absisterent captivosque in suis quaeque urbibus agrisque conquisitos reducerent, et legatos mitterent ad se, cum quibus de rebus ad Cretenses pariter Romanosque pertinentibus ageret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 715:1)
non tamen ita infregit animos eorum ut absisterent imperio;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 199:3)
stipendium scitote pependisse socios vestros Gallis et nunc, liberatos per vos regio imperio, fuisse pensuros, si a me foret cessatum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 599:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION