라틴어 문장 검색

pingue et floridum in quo Plinius Secundus quondam et nunc nullo veterum minor noster Symmachus luxuriatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, I. 7:5)
Et quia non est erubescendum Virgilio si minorem se Homero vel ipse fateatur, dicam in quibus mihi visus sit gracilior auctore.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 1:1)
Et re vera non poterat non in aliquibus minor videri, qui per omnem poesim suam hoc uno est praecipue usus archetypo.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 40:2)
Hyginus tamen, qui ius pontificium non ignoravit, in quinto librorum quos de Virgilio fecit bidentes appellari scripsit hostias quae per aetatem duos dentes altiores haberent, per quos ex minore in maiorem transcendisse constaret aetatem.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IX. 7:2)
ceterum his obnoxii repugnabunt, et talis erit convivii tumultus, ut sub huiusmodi invitati videantur edicto:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 23:1)
Haec enim quanto minoris infortunii sunt, tanto levioris doloris.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 11:2)
Ceterum longe alia potus alia ciborum ratio est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 13:2)
Nam sicut in mari gubernatores vento suo, etiamsi nimius sit, contrahendo in minorem modum vela praetervolant, et flatum, cum est maior, coercent, sopitum vero excitare non possunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 30:1)
Ceterum consultationem mihi debitam non omitto.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 14:2)
Ceterum liquor vitalis longaevitate siccatus est:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, X. 8:2)
Ceterum si inde hauseris et locum aeris admixtioni patefeceris, reliquum quod remansit omne corrumpitur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 16:1)
Ideo praestat, si quid ori fervidum admoveris, non, ut quidam faciunt, hiare, ne novo spiritu fervori vires ministres, sed paulisper labra conprimere, ut maior calor, qui de ventre etiam ori opitulatur, conprimat minorem calorem.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 23:3)
Quod hinc apparet, quia, cum fuerit eadem aqua solis calore resoluta, minor modus eius reperitur quam fuit antequam congelasceret:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 26:3)
sed illud pressius intuendum est, utrum mensura caloris sit causa putredinis, ut ex maiore calore non fieri et ex minore ac temperato provenire dicatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 20:2)
Neque enim omnis calor unius est qualitatis, ut hoc solo a se differat, si maior minorve sit:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 22:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION