라틴어 문장 검색

Sed sic, Scipio, ut avus hic tuus, ut ego, qui te genui, iustitiam cole et pietatem, quae cum magna in parentibus et propinquis, tum in patria maxima est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 3 8:1)
quod docti homines nervis imitati atque cantibus aperuerunt sibi reditum in hunc locum, sicut alii, qui praestantibus ingeniis in vita humana divina studia coluerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 5 2:8)
Omnis enim terra, quae colitur a vobis, angustata verticibus, lateribus latior, parva quaedam insula est circumfusa illo mari, quod Atlanticum, quod magnum, quem Oceanum appellatis in terris, qui tamen tanto nomine quam sit parvus, vides.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 6 4:4)
aptissima omnino sunt, Scipio et Laeli, arma senectutis artes exercitationesque virtutum, quae in omni aetate cultae, cum diu multumque vixeris, mirificos ecferunt fructus, non solum quia numquam deserunt, ne extremo quidem tempore aetatis, quamquam id quidem maximum est, verum etiam quia conscientia bene actae vitae multorumque bene factorum recordatio iucundissima est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 12:1)
quamquam eum colere coepi non admodum grandem natu, sed tamen iam aetate provectum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 14:3)
ut enim adulescentibus bona indole praeditis sapientes senes delectantur, leviorque fit senectus eorum qui a iuventute coluntur et diliguntur, sic adulescentes senum praeceptis gaudent, quibus ad virtutum studia ducuntur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 34:2)
At Homerus, qui multis ut mihi videtur, ante saeculis fuit, lenientem desiderium, quod capiebat e filio, colentem agrum et eum stercorantem facit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 69:2)
agro bene culto nihil potest esse nec usu uberius nec specie ornatius, ad quem fruendum non modo non retardat, verum etiam invitat atque allectat senectus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 73:3)
atque ut intellegatis nihil ei tam regale videri quam studium agri colendi, Socrates in eo libro loquitur cum Critobulo Cyrum minorem, Persarum regem, praestantem ingenio atque imperi gloria, cum Lysander Lacedaemonius, vir summae virtutis, venisset ad eum Sardis eique dona a sociis attulisset, et ceteris in rebus communem erga Lysandrum atque humanum fuisse et ei quendam consaeptum agrum diligenter consitum ostendisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 76:3)
hac igitur fortuna frui licet senibus, nec aetas impedit quo minus et ceterarum rerum et in primis agri colendi studia teneamus usque ad ultimum tempus senectutis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 77:1)
M. quidem Valerium Corvinum accepimus ad centesimum annum perduxisse, cum esset acta iam aetate in agris eosque coleret, cuius inter primum et sextum consulatum sex et quadraginta anni interfuerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 77:2)
qua re, si haec ita sunt, sic me colitote, inquit, ut deum, sin una est interiturus animus cum corpore, vos tamen, deos verentes, qui hanc omnem pulchritudinem tuentur et regunt, memoriam nostri pie inviolateque servabitis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 103:4)
equidem efferor studio patres vestros quos colui et dilexi videndi, neque vero eos solum convenire aveo, quos ipse cognovi, sed illos etiam, de quibus audivi et legi et ipse conscripsi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 106:1)
Ego enim sic existimo, si sint ea genera divinandi vera, de quibus accepimus quaeque colimus, esse deos, vicissimque, si di sint, esse qui divinent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 14:4)
Rite igitur veteres, quorum monumenta tenetis, Qui populos urbisque modo ac virtute regebant, Rite etiam vestri, quorum pietasque fidesque Praestitit et longe vicit sapientia cunctos, Praecipue coluere vigenti numine divos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 33:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION