라틴어 문장 검색

id non eo tantum, quod, si vis illa dicendi malitiam instruxerit, nihil sit publicis privatisque rebus perniciosius eloquentia, nosque ipsi, qui pro virili parte conferre aliquid ad facultatem dicendi conati sumus, pessime mercamur de rebus humanis, si latroni comparamus haec arma, non militi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 7:3)
sed etiam si quando aliquo ductus officio (quod accidere, ut mox docebimus, potest) falso haec conabitur, maiore cum fide necesse est audiatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 18:1)
Interea Iugurtha, ubi quae Metellus agebat ex nuntiis accepit, simul de innocentia eius certior Roma[e] factus, diffidere suis rebus ac tum demum veram deditionem facere conatus est.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 46장1)
Nabdalsa paulo post experrectus ubi neque epistulam repperit et rem omnem, uti acta erat, [ex perfugis] cognovit, primo indicem persequi conatus, postquam id frustra fuit, Iugurtham placandi gratia accedit;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 71장4)
Hoc, de quo loquor, ad quod te conor perducere, solidum est et quod plus pateat introrsus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 23 5:4)
Vides hominem non eruditum nec ullis praeceptis contra mortem aut dolorem subornatum, militari tantum robore instructum, poenas a se inriti conatus exigentem;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 5:4)
" Nihil," inquit, " egisti, fortuna, omnibus conatibus meis obstando.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 7:2)
tantum effice, quantum conatus es, et illa quae tecum in animo tulisti, tracta.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 31 1:5)
nec enim quicquam minus convenit quam subdola ista calliditas animis magna conantibus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 49 11:12)
Severior loci disciplina firmat ingenium aptumque magnis conatibus reddit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 51 11:1)
Faciet enim aliquando spiritus ille, quod saepe conatus est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 54 2:7)
ex omni notione, etiam si a philosophia longissime aversa est, eruere aliquid conor et utile efficere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 26:2)
"hoc nobis persuadere conaris, nihil interesse, utrum aliquis in gaudio sit an in eculeo iaceat ac tortorem suum lasset?"
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 18:2)
Quemadmodum ei, qui amorem exuere conatur, evitanda est omnis admonitio dilecti corporis, nihil enim facilius quam amor recrudescit, ita qui deponere vult desideria rerum omnium, quarum cupiditate , et oculos et aures ab iis, quae reliquit, avertat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 69 3:1)
Ad hanc nos conemur educere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 79 10:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION