라틴어 문장 검색

Cur qui esuriens biberit aliquantulum famem sublevat, qui vero sitiens cibum sumpserit non solum non domat sitim sed magis magisque cupidinem potus accendit?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 18:2)
Aqua enim ex nive resoluta, etiamsi igne calefiat et calida bibatur, aeque noxia est ac si epota sit frigida.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 25:3)
eamque ἐπιγλωττίδα inter edendum bibendumque operire ac protegere τὴν τραχεῖαν ἀρτηρίαν, ne quid ex esca potuve incideret in illud quasi aestuantis animae iter, ac propterea nihil humoris influere in pulmonem ore ipso arteriae communito.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 7:1)
Si autem naturalis via potum in pulmonem traheret, cum *polenta bibuntur vel cum hauritur potus admixtus granis seu ex re aliqua densiore, quid his sumptis pulmo pateretur?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 10:1)
medici in remediis concoquendis magis sarmentis quam ex alio ligno ignem requirunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 23:2)
Quique bibunt tenera dulces ab arundine succos, Et qui tingentes croceo medicamine crinem Fluxa coloratis adstringunt carbasa gemmis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 3:34)
moriuntur fulgura nimbis Hinc imperfecto complectitur aera gyro Arcus, vix ulla variatus luce colorem, Oceanumque bibit, raptosque ad nubila fluctus Pertulit, et coelo diffusum reddidit aequor.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:44)
Hos licet in fluvios saniem tabemque ferarum, Pallida Dictaeis, Caesar, nascentia saxis Infundas aconita palam, Romana iuventus Non decepta bibet.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 3:38)
Non auro murrhaque bibunt;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 4:28)
Tyriis qui Gadibus hospes Adiacet, Armeniumque bibit Romanus Araxen:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 2:59)
Quando, ait, Emathiis amissus cladibus orbis Qua Romanus erat, superest, fidissime regum, Eoam tentare fidem, populosque bibentes Euphraten, et adhuc securum a Caesare Tigrim.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 3:1)
sitiat, quicumque bibentem Viderit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 4:39)
Quanto poena tu dignior ista es, Qui, populo sitiente, bibas!
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 5:61)
Cum tandem fonte reperto Indiga conatur laticis potare iuventus, Stat, dum lixa bibat.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 6:60)
Ille vel in Tanain missus Rhodanumque Padumque Arderet, Nilumque bibens per rura vagantem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 8:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION