라틴어 문장 검색

Nam quod Erasistratus scriptum, inquit, reliquit propemodum verum est:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, III 4:1)
Qui domos igitur amplas antiquitus faciebant, locum ante ianuam vacuum relinquebant, qui inter fores domus et viam medius esset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, V 9:1)
In eo loco, qui dominum eius domus salutatum venerant, priusquam admitterentur, consistebant et neque in via stabant, neque intra aedis erant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, V 10:1)
Ab illa ergo grandis loci consistione et quasi quadam stabulatione 'vestibula' appellate sunt spatia, sicuti diximus, grandia ante fores aedium relicta, in quibus starent qui venissent, priusquam in intromitterentur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, V 11:1)
Facetias nebulonis hominis risi et reliqui.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, VI 13:1)
quamquam planum pro sycophanta M. quoque Cicero in oratione scriptum reliquit, quam Pro Cluentio dixit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, VII 11:2)
Quid Theophrastus mirum de perdicibus scriptum reliquerit et quid Theopompus de leporibus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XV 1:1)
Nos, inquit, in medium relinquemus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, II 12:1)
Menandrum autem alii centum octo, partim centum novem reliquisse comoedias ferunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, IV 5:1)
Falsum esse, quod Verrius Flaccus, in libro secundo quos De Obscuris M. Catonis composuit, de servo recepticio scriptum reliquit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, VI 1:1)
Tametsi Herodotus, inquit, historiae scriptor, contra omnium ferme qui haec quaesiverunt opinionem, scribit mare Bosporicum, quod 'Cimmerium' appellatur, earumque partium mare omne quod 'Scythicum' dicitur, gelu stringi et consistere.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, VIII 17:2)
Nam quae reliquit perfecta expolitaque quibusque inposuit census atque dilectus sui supremam manum, omni poeticae venustatis laude florent;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, X 6:1)
sicuti, cum Thersitae laudes quaesivit et cum febrim quartis diebus recurrentem laudavit, lepida sane multa et non facilia inventu in utramque causam dixit eaque scripta in libris reliquit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XII 3:1)
Paene factum est quin castra relinquerent atque cederent hosti.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XIII 7:2)
Paene factum est, ut castra relinquerent atque cederent hosti.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XIII 9:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION