라틴어 문장 검색

At tu sic quasi non foret relictum, Sed raptum tibi centies, abisti In tantam miser esuritionem, Ut convivia sumptuosiora, Toto quae semel apparas in anno, Nigrae sordibus explices monetae, Et septem veteres tui sodales Constemus tibi plumbea selibra.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XCIX3)
Deque decem plures semper servantur olivae, Explicat et cenas unica mensa duas, Et Veientani bibitur faex crassa rubelli, Asse cicer tepidum constat et asse Venus.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, CIII4)
Centenis quod emis pueros et saepe ducenis, Quod sub rege Numa condita vina bibis, Quod constat decies tibi non spatiosa supellex, Libra quod argenti milia quinque rapit, Aurea quod fundi pretio carruca paratur, Quod pluris mula est, quam domus empta tibi:
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXII1)
Quanti libertas constet mihi tanta, requiris?
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXXXVIII2)
Cur ego laborem notus esse tam prave, Constare gratis cum silentium possit?
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, III5)
Iam constare tibi gratis coepere puellae:
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XXIX3)
Constatura fuit Megalensis purpura centum Milibus, ut nimium munera parca dares, Et populare sacrum bis milia dena tulisset.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XLI7)
Odisse, quam donare, vilius constat.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XIII2)
Omnis in hoc gracili Xeniorum turba libello Constabit nummis quattuor empta tibi.
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, III1)
poterit constare duobus, Et faciet lucrum bybliopola Tryphon.
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, III3)
Matutinarum non ultima praeda ferarum Saevos oryx constat quot mihi morte canum!
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, XCV Oryx1)
Quod nec Vergilius nec carmine dicit Homerus, Hoc ex unguento constat et ex balano.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, LVII Myrobalanum1)
Massiliae fumos miscere nivalibus undis Parce, puer, constet ne tibi pluris aqua.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CXVIII Idem1)
tunc ei proposuit Pollio ut carmen bucolicum scriberet, quod eum constat triennio scripsisse et emendasse.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline pr19)
nam ab armis non coepit, sed sic Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena carmen, et egressus silvis vicina coegi ut quamvis avido parerent arva colono, gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis arma virumque cano et in secundo hos versus constat esse detractos aut ignibus aegra dedere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline pr25)

SEARCH

MENU NAVIGATION