라틴어 문장 검색

principium insequentis anni, quo C. Popilius et P. Aelius fuerunt consules, residuas contentiones ex priore anno habuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 104:1)
inter eos magnae contentiones in senatu fuere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 230:2)
inter consules magis cavillatio quam magna contentio de provincia fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 335:1)
Thebis magna contentio orta erat ex alio certamine.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 459:1)
ex ea contentione ortum certamen.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 461:4)
saepe id querendo veteres publicani cum impetrare nequissent ab senatu ut modum potestati censoriae imponerent, tandem tribunum plebis P. Rutilium, ex rei privatae contentione iratum censoribus, patronum causae nancti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 173:1)
hinc contentione orta cum veteres publicani se ad tribunum contulissent, rogatio repente sub unius tribuni nomine promulgatur, quae publica vectigalia aut ultro tributa C. Claudius et Ti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 176:1)
Vbi illud quod volo habebo ab illo, facile inveniam quo modo divortium et discordiam inter nos parem:
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 2, scene 4120)
quemadmodum autem contentionibus eae temperentur e nervo capilloque tortis rudentibus, quantum comprehendere scriptis potuero, non praetermittam.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 11장43)
per media autem spatia tignorum insecantur exciduntur formae, in quibus excisionibus includuntur capitula catapultarum, cuneisque distinentur, ne in contentionibus moveantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 12장3)
Haec autem ipsa ratio est in numero plurativo, qua Gracchus 'misereri vestrum' dixit et qua M. Cicero 'contentio vestrum' et contentione nostrum' dixit quaque item ratione Quadrigarius in Annali undevicesimo verba haec posuit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, VI 12:1)
Et quoniam magna vis orationis est, eaque duplex, altera contentionis, altera sermonis, contentio disceptationibus tribuatur iudiciorum, contionum, senatus, sermo in circulis, disputationibus, congressionibus familiarium versetur, sequatur etiam convivia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 170:1)
Neque enim aequa sunt augmenta contentionis et famae, quia contentio, etsi usque ad mutuas vastationes ac bella processerit, adhuc contentio est, et manet ipsa quae crevit, fama vero cum in inmensum prodit, fama esse iam desinit, et fit notio rei iam cognitae.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 32:1)
Sed cum duplex ratio sit orationis, quarum in altera sermo sit, in altera contentio, non est id quidem dubium, quin contentio [orationis] maiorem vim habeat ad gloriam (ea est enim, quam eloquentiam dicimus);
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 64:1)
neque est ulla temperatior oratio quam illa, in qua asperitas contentionis oratoris ipsius humanitate conditur, remissio autem lenitatis quadam gravitate et contentione firmatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 212:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION