라틴어 문장 검색

Tu adhuc in prima parte versaris errorum nec graviter labens sed frequenter ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 93:1)
Quid novi est, si inimicus nocet, amicus offendit, filius labitur, servus peccat ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 169:3)
Denique cetera singulos corripiunt, hic unus adfectus est, qui interdum publice concipitur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 9:1)
Qui comitiali vitio solent corripi, iam adventare valetudinem intellegunt, si calor summa deseruit et incertum lumen nervorumque trepidatio est, si memoria sublabitur caputque versatur ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 64:1)
Sive fauces nodus elisit, sive spiramentum aqua praeclusit, sive in caput lapsos subiacentis soli duritia comminuit, sive haustus ignis cursum animae remeantis interscidit ;
(세네카, De Providentia, book 1 74:7)
Illud tamen scito, nihil horum satis esse validum rem imbecillam servantibus, nisi intenta et adsidua cura circumit animum labentem.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 156:2)
Incipite, famulae Ditis, ardentem citae concutite pinum et agmen horrendum anguibus Megaera ducat atque luctifica manu vastam rogo flagrante corripiat trabem, hoc agite, poenas petite vitiatae Stygis.
(세네카, Hercules Furens 1:49)
partes meae sunt reddere Alcidae patrem genusque verum, post tot ingentis viri memoranda facta postque pacatum manu quodcumque Titan ortus et labens videt, post monstra tot perdomita, post Phlegram impio sparsam cruore postque defensos deos nondum liquet de patre?
(세네카, Hercules Furens 6:39)
intus immensi sinus placido quieta labitur Lethe vado demitque curas, neve remeandi amplius pateat facultas, flexibus multis gravem involvit amnem:
(세네카, Hercules Furens 10:14)
unicum lapsae domus firmamen, unum lumen afflicto malis temet reserva.
(세네카, Hercules Furens 18:28)
felices sequeris, mors, miseros fugis, stamus, nec patriae messibus heu locus at silvis dabitur, lapsaque sordidae fient templa casae;
(세네카, Hercules Oetaeus 2:8)
coite, gentes, saxa et immensas faces iaculetur orbis, nulla nunc cesset manus, corripite tela, vindicem vestram abstuli:
(세네카, Hercules Oetaeus 13:30)
Ego qui relicta morte, contempta Styge per media Lethes stagna cum spolio redi quo paene lapsis excidit Titan equis, ego quem deorum regna senserunt tria, morior nec ullus per meum stridet latus transmissus ensis, haut meae telum necis [saxum est nec instar montis abrupti latus] est totus Othrys.
(세네카, Hercules Oetaeus 17:14)
Vt omnis Oeten maesta corripuit manus, huic fagus umbras perdit et toto iacet succisa trunco, flectit hic pinum ferox astris minantem et nube de media vocat:
(세네카, Hercules Oetaeus 24:12)
'hoc age, Alcidae comes non segnis' inquit 'corripe Oetaeam facem, noverca cernat quo feram flammas modo.
(세네카, Hercules Oetaeus 25:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION