라틴어 문장 검색

Itaque inchoatus et ad summa procedens cultorque virtutis, etiam si adpropinquat perfecto bono, sed ei nondum summam manum inposuit, ibit interim cessim et remittet aliquid ex intentione mentis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 28:1)
Semina in corporibus humanis divina dispersa sunt, quae si bonus cultor excipit, similia origini prodeunt et paria iis, ex quibus orta sunt, surgunt;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 73 16:4)
Si vis scire, quam nihil in illa mali sit, compara inter se pauperum et divitum vultus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 80 6:1)
Praeteri istos gradus divitum et magno adgestu suspensa vestibula;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 84 12:3)
Divitem illum putas, quia aurea supellex etiam in via sequitur, quia in omnibus provinciis arat, quia magnus kalendari liber volvitur, quia tantum suburbani agri possidet, quantum invidiose in desertis Apuliae possideret.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 7:1)
Hoc quoque opus ait esse sapientium, tamquam non nunc quoque plurima cultores agrorum nova inveniant, per quae fertilitas augeatur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 21:2)
cum opibus suis divites superne despiciat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 32:2)
Pauperi ut agat divitem monstras;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 6:1)
ostendas illi miserrimos divites.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 7:2)
Habent quaedam praecepta communia pauper et dives."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 22:4)
Sana," inquit, " avaritiam, et nihil habebis quod admoneas aut pauperem aut divitem, si cupiditas utriusque consedit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 23:1)
Itaque si in medio urbium fremitu conlocati sumus, stet ad latus monitor et contra laudatores ingentium patrimoniorum laudet parvo divitem et usu opes metientem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 72:1)
Dabo illam, vis divitis huius ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 97 5:3)
De contemptu pecuniae multa dicuntur et longissimis orationibus hoc praecipitur, ut homines in animo, non in patrimonio putent esse divitias, eum esse locupletem, qui paupertati suae aptatus est et parvo se divitem fecit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 10:1)
Hunc esse qui in tribunali, in rostris, in omni publico coetu sic apparuerit, ut pallio velaretur caput exclusis utrimque auribus, non aliter quam in mimo fugitivi divitis solent ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 6:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION