라틴어 문장 검색

Iamque torvum concrepantibus tubis, Severus dux Romanorum, aciem dirigens laevam, cum prope fossas armatorum refertas venisset, unde dispositum erat ut abditi repente exorti cuncta turbarent, stetit impavidus, suspectiorque de obscuris, nec referre gradum nec ulterius ire temptavit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 27:1)
Hoc autem exinde acciderat, quod dum ordinum restituitur series, cataphracti equites viso rectore suo leviter vulnerato, et consorte quodam per cervicem equi labente, pondere armorum oppressi, dilapsi qua quisque poterat, peditesque calcando cuncta turbassent, ni conferti illi sibique vicissim innexi stetissent immobiles.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 38:1)
Haec reverenter dicendo, reduxit omnes ad munia subeunda bellandi, imitatus salva differentia veterem Sullam, qui cum contra Archelaum (Mithridatis ducem) educta acie proelio fatigabatur ardenti, relictus a militibus cunctis, cucurrit in ordinem primum, raptoque et coniecto vexillo in partem hostilem, Ite dixerat socii periculorum electi, et scitantibus ubi relictus sim imperator, respondete nihil fallentes:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 41:1)
Hac rerum varietate, quam iam digessimus, ita conclusa, Martius iuvenis, Rheno post Argentoratensem pugnam otiose fluente, securus, sollicitusque idem ne dirae volucres consumerent corpora peremptorum, sine discretione cunctos humari mandavit, absolutisque legatis, quos ante certamen superba quaedam portasse praediximus, ad Tres Tabernas revertit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 1장 1:1)
Ut enim in rebus amat fieri dubiis et turbatis, hinc equitum nostrorum accursu, inde navigiis vectorum militum impetu repentino perterrefacti, evadendi subsidium velox locorum invenere prudentes, quorum digressu miles libere gradiens, opulentas pecore villas et frugibus rapiebat, nulli parcendo, extractisque captivis, domicilia cuncta, curatius ritu Romano constructa, flammis subditis exurebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 1장 7:1)
Cumque Florentius praefectus praetorio, cuncta permensus (ut contendebat,) quicquid in capitatione deesset, ex conquisitis se supplere firmaret, talium gnarus, animam prius amittere quam hoc sinere fieri memorabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 3장 2:1)
Quo levati solatio cuncti, quos in curam susceperat suam, nec interpellati, ante praestitutum tempus debita contulerunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 3장 6:2)
Et quoniam acclivitate collium aedes pleraeque vehebantur, aliae super alias concidebant, reclangentibus cunctis sonitu ruinarum immenso.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 7장 4:1)
Dictoque citius secutus profectos, Severo duce misso per ripam, subito cunctos aggressus, tamquam fulminis turbo perculsit, iamque precantes potius quam resistentes, in opportunam clementiae partem effectu victoriae flexo, dedentes se cum opibus liberisque suscepit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 8장 4:1)
Cunctis igitur ex voto currentibus, studio pervigili properans, modis omnibus utilitatem fundare provinciarum, munimenta tria recta serie superciliis imposita fluminis Mosae, subversa dudum obstinatione barbarica, reparare pro tempore cogitabat, et ilico sunt instaurata, procinctu paulisper omisso.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 9장 1:1)
Denique cum inflammarentur omnia nullusque latere iam posset, cunctis vitae praesidiis circumcisis, aut obstinate igni peribat absumptus, aut incendium vitans, egressusque uno supplicio declinato, ferro sternebatur hostili.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 13장 14:1)
Placuerat igitur post hunc rerum ordinem cunctis adimi spem omnem vitaeque solacium.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 13장 16:1)
cunctisque paratis (ut nostis,) vere adulto egressi, arripuimus negotiorum maximas moles:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 13장 27:2)
Libratis denique diu consiliis, concordi assensione cunctorum, Macriano quidem et Hariobaudo pax est attributa, Vadomario vero, qui suam locaturus securitatem in tuto, et legationis nomine precator venerat, pro Urio et Ursicino et Vestralpo regibus pacem itidem obsecrans, interim responderi non poterat, ne (ut sunt fluxioris fidei barbari) post abitum recreati nostrorum, parum acquiescerent per alios impetratis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 2장 18:1)
hisque satis collectis, pervadere cuncta prima verni temperie cogitabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 4장 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION