라틴어 문장 검색

quieta inde stativa fuere, ac retro etiam consul movit castra, ut sementem Campani facerent, nec ante violavit agrum Campanum quam iam altae in segetibus herbae pabulum praebere poterant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 641:1)
in permixtam omnium aetatium ordinumque multitudinem et vagantem in agris magna ex parte inermem Hamilcar Poenus equites emisit, qui violare quemquam vetiti, tantum ut ab urbe excluderent fuga dissipatos, turmas obiecere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 5:1)
lucus ibi frequenti silva et proceris abietis arboribus saeptus laeta in medio pascua habuit,ubi omnis generis sacrum deae pecus pascebatur sine ullo pastore, separatimque greges sui cuiusque generis nocte remeabant ad stabula, numquam insidiis ferarum, non fraude violati hominum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 31:1)
nihil ibi violatum neque usquam via excessum est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 257:2)
ceterum Leontinorum militumque aliorum nemo post captam urbem violatus fuerat, suaque omnia eis, nisi quae primus tumultus captae urbis absumpserat, restituebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 386:1)
et quia caede infanda rebantur non hominum tantum sed etiam deorum sedem violatam esse, vero etiam qui ante dubii fuerant defecere ad Poenos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 500:1)
incusati graviter ab senatu aediles triumvirique capitales quod non prohiberent, cum emovere multitudinem e foro ac disicere adparatus sacrorum conati essent, procul afuit quin violarentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 11:1)
quasdam ex eis damnatas in exilium egerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 23:2)
se, etiamsi in acie occurrerit, declinaturum, ne hospitali caede dextram violet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 276:2)
de quorum precibus quam postulatis magis consilio habito Marcellus ex omnium sententia edixit militibus ne quis liberum corpus violaret:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 380:1)
Romanos Roma circumsessa, coniuges, liberi, quorum ploratus hinc prope exaudiebantur, arae, foci, deum delubra, sepulcra maiorum temerata ac violata a Capua non averterunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 186:2)
qui si non fuerunt hostes, nihil interest, nunc an vivo Hierone Syracusas violaverim.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 438:2)
et antequam obsiderem Syracusas, nunc legatis mittendis, nunc ad conloquium eundo temptavi pacem, et posteaquam neque legatos violandi verecundia erat, nec mihi ipsi congresso ad portas cum principibus responsum dabatur, multis terra marique exhaustis laboribus tandem vi atque armis Syracusas cepi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 443:1)
tum Scipio meae populique Romani disciplinae causa facerem inquit ne quid quod sanctum usquam esset apud nos violaretur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 697:1)
indicio eius rei ex familia Blossiorum facto, portis repente iussu proconsulis clausis, cum ad arma signo dato milites concurrissent, comprehensi omnes qui in noxa erant, et quaestione acriter habita damnati necatique;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 35:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION