라틴어 문장 검색

"dulcis erat mercede labor, tempusque secutum, quod subito gratae frangeret artis opus ...1 adde quod aedilis, pompam qui funeris irent, artifices solos iusserat esse decem."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권426)
Nec genuisse pudet Sparten Hyacinthon, honorque durat in hoc aevi, celebrandaque more priorum annua praelata redeunt Hyacinthia pompa.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 25:3)
Festa piae Cereris celebrabant annua matres illa, quibus nivea velatae corpora veste primitias frugum dant spicea serta suarum perque novem noctes venerem tactusque viriles in vetitis numerant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 45:1)
Luctus monimenta manebunt semper, Adoni, mei, repetitaque mortis imago annua plangoris peraget simulamina nostri.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 68:4)
Annua nos illic tenuit mora, multaque praesens tempore tam longo vidi, multa auribus hausi, hoc quoque cum multis, quod clam mihi rettulit una quattuor e famulis ad talia sacra paratis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 38:1)
Sic magna fuit censuque virisque perque decem potuit tantum dare sanguinis annos, nunc humilis veteres tantummodo Troia ruinas et pro divitiis tumulos ostendit avorum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 33:3)
nec male commissa est nobis fortuna reorum Usque decem deciens inspicienda viris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 142)
iamque decem lustris omni sine labe peractis, parte premor vitae deteriore meae, nec procul a metis, quas paene tenere videbar, curriculo gravis est facta ruina meo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 811)
Sulmo mihi patria est, gelidis uberrimus undis, milia qui novies distat ab urbe decem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 102)
iamque decem vitae frater geminaverat annos, cum perit, et coepi parte carere mei.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 1015)
grandibus accedunt tempore damna malis, paene decem totis aluit Poeantius annis pestiferum tumido vulnus ab angue datum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 28)
Annuus adsuetum dominae natalis honorem exigit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 51)
Quapropter sub lumine fidei, e fiducia totali in Deum Salvatorem Decalogus suam obtinet altissimam veritatem, quae continetur in exordio decem praeceptorum:
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 86:3)
non ante caeli principem septemplicis Moses tremendi fidus interpres throni potuit videre, quam decem recursibus quater volutis sol peragrans sidera omni carentem cerneret substantia.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium9)
Fumat montis apex divinis ignibus, in quo scripta decem verbis saxorum pagina Moysi traditur;
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), Moyses accepit legem 1)

SEARCH

MENU NAVIGATION