라틴어 문장 검색

at priusquam apparatus bellicus amoveri poterat, Cornwallis, Comes Britannus, cum sex hominum millibus flumen septentrionale trajecit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT OCTAVUM.29)
Washingtonius pedem retro tulit, et ad ripas fluminis Hackensackii consedit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT OCTAVUM.31)
intersepiri, enim, flumina inter Hackensackia et Passaica, facile poterat.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT OCTAVUM.33)
" Celeri receptu opus fuit, et, die Decembris octavo, Americani, ad unum incolumes, flumen Delawariense transiere.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT OCTAVUM.43)
Scaphas omnes Washingtonius ad ripam alteram fluminis deligatas, occupari, pontesque in viis ad ripas contrarias ducentibus, rescindi, copiasque ad vada omnia constitui et collocari jussit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT OCTAVUM.44)
Britones exercitu Americano de nova Caesarea expulso, copias ad flumen Delawariense, huc illuc, disponebant, et eorum manipuli omnes in partes impune ibant redibantque.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT OCTAVUM.46)
Putnam, dux Americanus, interea, munitionibus aggeribusque a Schuylkill ad Delawarum usque flumen faciendis qui praeesset, a Washingtonio imperatore missus est.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT OCTAVUM.50)
et oppidulum Germanicum, haud procul a Philadelphia situm, locus copiis ad conveniendum maxime idoneus, si hostes flumen transissent, Americanosque castris exuissent, a Washingtonio edicebatur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT OCTAVUM.52)
Dux Lee, qui copiis eois praefuit, flumen septentrionale trajicere, seque cum exercitu recedente aggregare a Washingtonio saepenumero jubebatur;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT OCTAVUM.80)
Flumine Delaware interposito, duo exercitus sejungebantur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT NONUM.20)
Mensis Decembris die vigesimo quinto, sub noctem, tripartito, flumen trajiciendi, consilium cepit perfecitque:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT NONUM.25)
Flumen Delaware Washingtonius iterum trajecit, reditusque in urbem, cum tam multis captivis, gaudium ingens per omnes ordines excivit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT NONUM.34)
Ita unius spatio mensis, omnis Caesareae Novae pars illa, Brunsvicum inter et flumen Delaware posita, a copiis Britannicis occupata, iterumque ab Americanis recepta et recuperata fuit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT NONUM.57)
Ticonderogam cepit, lacuque Georgio lustrato, castra ibi ad fluminis Hudson origines posuit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDECIMUM.14)
Haecce militum inaequalitas ad flumen Hudson clarissime est perspecta;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODECIMUM.46)

SEARCH

MENU NAVIGATION