라틴어 문장 검색

ceterum mitescente iam hieme educto ex hibernis milite Casilinum redit, ubi, quamquam ab oppugnatione cessatum erat, obsidio tamen continua oppidanos praesidiumque ad ultimum inopiae adduxerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 243:1)
quod ubi animadvertit Marcellus, extemplo in aciem copias eduxit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 602:1)
militem alium profecto se in hiberna Capuam duxisse, alium inde eduxisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 611:2)
is condicionibus ad deditionem compellere Crotoniates conatus ut coloniam Bruttiorum eo deduci antiquamque frequentiam recipere vastam ac desertam bellis urbem paterentur, omnium neminem praeter Aristomachum movit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 38:1)
itaque tutores modo quindecim puero relinquit, quos precatus est moriens ut fidem erga populum Romanum quinquaginta annos ab se cultam inviolatam servarent iuvenemque suis potissimum vestigiis insistere vellent et disciplinae in qua eductus esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 50:1)
sole orto Gracchus in aciem copias educit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 182:2)
cui ubi nuntiatum est, decem ex eo numero iussis inermibus deduci ad se, ubi quae postularent audivit - nihil autem aliud petebant quam ut Capua recepta bona sibi restituerentur - , in fidem omnes accepti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 604:1)
hos crebris conloquiis sollicitatos corruptis aedituis duobus cum primis tenebris custodia eduxisset, ipse comes occulti itineris factus profugit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 105:1)
itaque legatos ad Hannibalem miserunt orantes ut, priusquam consules in agros suos educerent legiones viaeque omnes hostium praesidiis insiderentur, frumentum ex propinquis locis convehi iuberet Capuam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 187:1)
Atinius peditum tantum agmine per exploratores comperto in aciem copias educit, et fraudis intestinae et hostium insidiarum ignarus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 226:1)
Hannibal ex agro Beneventano castra ad Capuam cum movisset, tertio post die quam venit copias in aciem eduxit, haudquaquam dubius, quod Campanis absente se paucos ante dies secunda fuisset pugna, quin multo minus se suumque totiens victorem exercitum sustinere Romani possent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 286:1)
his nocte praeparatis, prima luce in aciem copias educit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 315:2)
postero die transgressus Anienem Hannibal in aciem omnis copias eduxit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 141:1)
Philippum inferentem bellum Aetolis in Macedoniam retro ab se conpulsum ad penitus regni abisse, legionemque inde deduci posse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 400:1)
par audacia Romanus, consilio et viribus impar, copiis raptim eductis conflixit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 8:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION