라틴어 문장 검색

in capitulis enim dextra ac sinistra sunt foramina hemitoniorum, per quae tenduntur suculis et vectibus e nervo torti funes, qui non praecluduntur nec praeligantur, nisi sonitus ad artificis aures certos et aequales fecerint.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 1장43)
Item turres sunt proiciendae in exteriorem partem, uti, cum ad murum hostis impetu velit adpropinquare, a turribus dextra ac sinistra lateribus apertis telis vulnerentur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 5장2)
namque cum ita factum fuerit, tum dextrum latus accedentibus, quod scuto non erit tectum, proximum erit muro.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 5장4)
Intervalla autem turrium ita sunt facienda, ut ne longius sit alia ab alia sagittae missionis, uti, si qua oppugnetur, tum a turribus, quae erunt dextra sinistra, scorpionibus reliquisque telorum missionibus hostes reiciantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 5장10)
sed qui diligentius perquisierunt, tradiderunt eos esse octo, maxime quidem Andronicus Cyrrestes, qui etiam exemplum conlocavit Athenis turrem marmoream octagonon et in singulis lateribus octagoni singulorum ventorum imagines excalptas contra suos cuiusque flatus designavit, supraque eam turrim metam marmoream perfecit et insuper Tritonem aereum conlocavit dextra manu virgam porrigentem, et ita est machinatus, uti vento circumageretur et semper contra flatum consisteret supraque imaginem flantis venti indicem virgam teneret.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 6장25)
reliquae partes dextra ac sinistra tres et tres aequales his distribuendae sunt, in tota rotundatione ut aequales divisiones octo ventorum designatae sint in descriptione.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 6장36)
Itaque dextra et sinistra austrum leuconotus et altanus flare solet, africum libonotus et subvesperus, circa favonium argestes et certis temporibus etesiae, ad latera cauri circius et corus, circa septentrionem thracias et gallicus, dextra ac sinistra aquilonem supernas et caecias, circa solanum carbas et certo tempore ornithiae, euri vero medias partes tenentis in extremis euricircias et volturnus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 6장43)
his igitur naturae muneribus confisus vestimenta posuit in hospitio et oleo corpus perunxit caputque coronavit populea fronde, laevum umerum pelle leonina texit, dextraque clavam tenens incessit contra tribunal regis ius dicentis.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 머리말6)
in cornu autem summo dextro Veneris et Mercurii fanum ad ipsum Salmacidis fontem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장48)
quemadmodum enim in dextra parte fanum est Veneris et fons supra scriptus, ita in sinistro cornu regia domus, quam rex Mausolus ad suam rationem conlocavit.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장58)
conspicitur enim ex ea ad dextram partem forum et portus moeniumque tota finitio, sub sinistram secretus sub moenibus latens portus, ita ut nemo possit, quid in eo geratur, aspicere nec scire, at rex ipse de sua domo remigibus et militibus sine ullo sciente, quae opus essent, imperaret.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장59)
namque cum dextro pede primus gradus ascendatur, item in summo templo primus erit ponendus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 4장15)
Triglyphorum latitudo dividatur in partes sex, ex quibus partibus quinque in medio, duae dimidiae dextra ac sinistra designentur regula.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 3장23)
item latitudo dividatur in partes X. Ex his ternae partes dextra ac sinistra cellis minoribus, sive ibi alae futurae sunt, dentur;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 7장3)
supra columnas ex tribus tignis bipedalibus compactis trabes sunt circa conlocatae, eaeque ab tertiis columnis, quae sunt in interiore parte, revertuntur ad antas, quae a pronao procurrunt, dextraque et sinistra hemicyclium tangunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 1장27)

SEARCH

MENU NAVIGATION