라틴어 문장 검색

restat, iudices, ut hoc dubitemus, uter potius Sex.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 31장 3:1)
Roscium occiderit, is ad quem morte eius divitiae venerint, an is ad quem mendicitas, is qui antea tenuis fuerit, an is qui postea factus sit egentissimus, is qui ardens avaritia feratur infestus in suos, an is qui semper ita vixerit ut quaestum nosset nullum, fructum autem eum solum quem labore peperisset, is qui omnium sectorum audacissimus sit, an is qui propter fori iudiciorumque insolentiam non modo subsellia verum etiam urbem ipsam reformidet, postremo, iudices, id quod ad rem mea sententia maxime pertinet, utrum inimicus potius an filius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 31장 3:2)
nam et accusatores et iudices sustulerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 32장 3:5)
verum, ut coepi dicere, et Erucius, haec si haberet in causa quae commemoravi, posset ea quamvis diu dicere, et ego, iudices, possum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 32장 3:9)
quae ita aperta et manifesta sunt ut medius fidius, iudices, invitus ea dicam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 34장 1:3)
nonne vobis haec quae audistis cernere oculis videmini, iudices?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 35장 1:2)
O praeclarum testem, iudices!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 35장 4:3)
age nunc illa videamus, iudices, quae statim consecuta sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 36장 3:11)
si eum qui indici causa partem acceperit oculis cernetis, poteritisne dubitare, iudices, qui indicarit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 37장 2:3)
nonne perspicuum est, iudices, has manubias Rosciis Chrysogonum re cognita concessisse?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 37장 3:6)
Soletis, cum aliquid huiusce modi audistis, iudices, continuo dicere:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 37장6)
Nisi intellexeritis, iudices, nullum esse officium, nullum ius tam sanctum atque integrum quod non eius scelus atque perfidia violarit et imminuerit, virum optimum esse eum iudicatote.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 38장 1:3)
videte iam porro cetera, iudices, ut intellegatis fingi maleficium nullum posse quo iste sese non contaminarit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 40장 1:1)
in eius modi vita, iudices, in his tot tantisque flagitiis hoc quoque maleficium de quo iudicium est reperietis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 40장 2:5)
non ita est profecto, iudices;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 41장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION