라틴어 문장 검색

Non quemadmodum facta sit iniuria refert, sed quemadmodum lata;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 69:1)
una manu latam libertati viam faciet.
(세네카, De Providentia, book 1 18:3)
Ideo magno animo nos non unius urbis moenibus clusimus, sed in totius orbis commercium emisimus patriamque nobis mundum professi sumus, ut liceret latiorem virtuti campum dare.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 48:1)
Respice post te quantum latissimarum regionum pateat, quantum populorum ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 48:3)
Quemadmodum qui bestiarum cubilia indagat et Laqueo captare feras magno aestimat et Latos canibus circumdare saltus, ut illarum vestigia premat, potiora deserit multisque officiis renuntiat, ita qui sectatur voluptatem omnia postponit et primam libertatem neglegit ac pro ventre dependit, nec voluptates sibi emit, sed se voluptatibus vendit.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 72:1)
Peto ne mihi lex pro me lata noceat, neu quid noceat quia non obicitur quod non noceret obiectum.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, Tyrannus post abolitionem candidatus.14)
penetrare iussus solis aestivi plagas et adusta medius regna quae torret dies utrimque montes solvit ac rupto obice latam ruenti fecit Oceano viam.
(세네카, Hercules Furens 3:15)
O lucis almae rector et caeli decus, qui alterna curru spatia flammifero ambiens inlustre latis exeris terris caput, da, Phoebe, veniam, si quid inlicitum tui videre vultus:
(세네카, Hercules Furens 9:1)
hic ora solvit Ditis invisi domus hiatque rupes alta et immenso specu ingens vorago faucibus vastis patet latumque pandit omnibus populis iter.
(세네카, Hercules Furens 10:5)
cupit hic regi proximus ipsi clarus latas ire per urbes:
(세네카, Hercules Oetaeus 10:13)
commota tandem cum cadens latam sui duxit ruinam, protinus radios locus admisit omnis:
(세네카, Hercules Oetaeus 24:16)
Mortifera carpit gramina ac serpentium saniem exprimit miscetque et obscenas aves maestique cor bubonis et raucae strigis exsecta vivae viscera, haec scelerum artifex discreta ponit;
(세네카, 메데아 11:22)
lata quo praeceps toros cerno iugales pariter et miror meos, in quis residi fessa.
(세네카, 옥타비아 11:7)
non ossa tumuli sancta discreti tegunt:
(세네카, 오이디푸스 1:30)
latebram rebus occultis negans hostile valido robore insurgit latus septemque venas tendit;
(세네카, 오이디푸스 5:23)

SEARCH

MENU NAVIGATION