라틴어 문장 검색

Sed multo etiam magis elaborandum est, ne animi motus a natura recedant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 168:3)
Atque illi, quorum studia vitaque omnis in rerum cognitione versata est, tamen ab augendis hominum utilitatibus et commodis non recesserunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 200:1)
quibus rebus exculta hominum vita tantum distat a victu et cultu bestiarum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 19:3)
quam P. Sulla cum vibrasset dictatore propinquo suo, idem sexto tricesimo anno post a sceleratiore hasta non recessit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 38:2)
quam si sequemur in comparatione rerum, ab officio numquam recedemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 23:9)
Quocirca astutiae tollendae sunt eaque malitia, quae volt illa quidem videri se esse prudentiam, sed abest ab ea distatque plurimum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 89:1)
multum inter se distant istae facultates longeque sunt diversae atque seiunctae neque eadem ratione ac via M. Cato, P. Africanus, Q. Metellus, C. Laelius, qui omnes eloquentes fuerunt, orationem suam et rei publicae dignitatem exornabant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 215:2)
" A quo genere ne illud quidem plurimum distat, quod Glaucia Metello "villam in Tiburti habes, cortem in Palatio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 263:2)
a malo autem vitioque causae ita recedam, non ut me id fugere appareat, sed ut totum bono illo ornando et augendo dissimulatum obruatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 292:2)
Ut igitur ante meridiem discesserunt paulumque requierunt, in primis hoc a se Cotta animadversum esse dicebat, omne illud tempus meridianum Crassum in acerrima atque attentissima cogitatione posuisse seseque, qui vultum eius, cum ei dicendum esset, obtutumque oculorum in cogitando probe nosset atque in maximis causis saepe vidisset, tum dedita opera quiescentibus aliis in eam exedram venisse, in qua Crassus posito lectulo recubuisset, cumque eum defixum in cogitatione esse sensisset, statim recessisse atque in eo silentio duas horas fere esse consumptas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 17:1)
Nos autem, quicumque in dicendo sumus, quoniam esse aliquo in numero vobis videmur, certe tamen ab huius multum genere distamus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 33:1)
Vitae vero instituta sic distant, ut Cretes et Aetoli latrocinari honestum putent, Lacedaemonii suos omnes agros esse dictitarint, quos spiculo possent attingere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 19:4)
sed venio ad agricolas, ne a me ipso recedam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 72:4)
" Haec ecfatus pater, germana, repente recessit Nec sese dedit in conspectum corde cupitus, Quamquam multa manus ad caeli caerula templa Tendebam lacrumans et blanda voce vocabam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 61:3)
Interea sol albus recessit in infera noctis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 156:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION